PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.1.4 Nostis autem uniuersi quoniam nullus artifex eliget facere filium sue artis heredem, nisi uehementer coartet inopia, et maxime cum uilis ars fuerit. Piscatoribus autem nichil pauperius neque uilius, sed neque indisciplinabilius. Fiet utique. Verumptamen et in hiis ipsis, hii quidem maiores, alii uero minores sunt.
CLOSE
Griffolini

2.1.4 Nemo autem ignorat nullum opificem cupere sibi filium suae artis haeredem relinquere, nisi nimia paupertate cogatur, et1470/1486/1530 om. maxime si ars eius uilis sit et abiecta. Piscatoribus uero nihil1530: nil pauperius, nihil1530: nil abiectius, addo etiam indoctius. In eorum autem numero alii aliis praestant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.1.4 Nemo autem ignorat nullum opificem cupere sibi filium suae artis haeredem relinquere, nisi nimia paupertate cogatur, maxime si ars eius vilis sit et abiecta: piscatoribus vero nil pauperius, nil abiectius1603: abiectus, addo etiam indoctius: in eorum autem numero alii aliis praestant,
CLOSE
Montfaucon

2.1.4 Scitis porro omnes, nullum artificem cupere filium suae artis heredem relinquere, nisi summa paupertate coactum; maxime vero si ars sit vilis: piscatoribus vero nihil pauperius, nihil abjectius; imo nihil indoctius. Attamen inter eos, alii majores, alii minores sunt.