PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.1.11 Vides qualiter eum a terra abducit paulatim, et facit non ultra ymaginari hominem simpliciter? Cui enim angeli ministrant et in quem angeli ascendunt. Qualiter utique hic homo esset.
CLOSE
Griffolini

21.1.11 Animaduertis quomodo eum a terra paulatim erigit? quomodo animum excitat ne amplius simplicem hominem coniectetur? Cui enim angeli ministrant et super quem ascendunt et descendunt: quo nam pacto hominem esse existimabitur?
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.1.11 Animaduertis quo modo eum a terra paulatim erigit? quo modo animum excitat, ne amplius simplicem hominem coniectetur? Cui enim angeli ministrant, et super quem ascendunt et descendunt, quonam pacto hominem esse existimabitur?
CLOSE
Montfaucon

21.1.11 Viden’ quomodo illum paulatim de terra erigat, et eo deducat, ne ipsum tamquam simplicem hominem effingat? Is enim cui Angeli serviunt, super quem Angeli ascendunt et descendunt, quo pacto homo fuerit?