Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XXI (fol.37ra-38vb)

21.1.1 Respondit Nathanael et dixit ei: Rabbi, tu es filius dei; tu es rex Israel. Respondit Ihesus et dixit ei: Quoniam dixi tibi uidi te subtus ficum credis.

21.1.2 Multa quidem nobis dilecti opus est sollicitudine, multis uigiliis, ut possimus in profunditatem inspicere diuinarum scripturarum. Non enim simpliciter neque dormientes est uoluntatem earum inuenire, sed opus est scrutatione diligenti.

21.1.3 Opus autem est et oratione extensa, ut possimus in paruo aliquo perspicere inaccessibilia diuinorum eloquiorum. Ecce enim et hodie non modica nobis questio preiacet, sed et multo indigens studio et scrutatione.

21.1.4 Dicente enim Nathanaele tu es filius dei, Christus dixit: Quia dixi tibi uidi te subtus ficum credis. Maiora hiis uidebis. Multi legentium seriem hanc anxiantur. Quid utique?

21.1.5 Petrus quidem post tot miracula et doctrinam talem confessus quoniam filius es dei, beatificatur ut a patre reuelationem iam suscipiens.

21.1.6 Nathanael autem et ante signa et ante doctrinam hoc idem dicens nichil tale audiuit, sed et ut nichil dicens tale quale oportet dicere, ad maiora educitur.

21.1.7 Que igitur umquam est causa? Quoniam uerba quidem eadem loqutus est Petrus et Nathanael. Non cum eadem autem mente alteruter. Sed Petrus quidem confessus est filium dei ut deum uerum, hic autem ut hominem nudum.

21.1.8 Et quoniam hoc uerum, manifestum ex hiis que postea, dicta sunt. Dicens enim tu es filius dei, induxit tu es rex Israelis, dei autem filius, non Israelis est solum, sed et orbis terrarum uniuersi.

21.1.9 Non ad hoc autem solum hoc manifestum est, sed et ex hiis que sunt deinceps. Nam Petro quidem nichil postea adiecit Christus. Sed ceu perfecta ei existente fide, ecclesiam dixit in confessionem illius fabricaturum esse. Hic autem nichil tale fecit, sed et contrarium;

21.1.10 ut enim multa aliqua et meliori parte confessioni deficiente, reliqua adiecit. Quid enim ait? Amen amen dico uobis, amodo uidebitis celum apertum, et angelos dei ascendentes et descendentes in filium hominis.

21.1.11 Vides qualiter eum a terra abducit paulatim, et facit non ultra ymaginari hominem simpliciter? Cui enim angeli ministrant et in quem angeli ascendunt. Qualiter utique hic homo esset.

21.1.12 Propterea dixit: Maiora hiis uidebis et ostendens id, induxit angelorum ministrationem. Quod autem dicit tale est: Magnum tibi, O nathanael, uisum est esse hoc, et propterea me regem Israelis confessus es. Quid igitur dices cum uideris angelos in me descendentes?

21.1.13 Per hec suadens et angelorum eum confiteri dominatorem. Sicut enim in regis proprium filium ita descenderunt et ascenderunt ministri regales;

21.1.14 hoc quidem in tempore crucis, hoc uero in tempore resurrectionis et assumptionis. Sed et ante hoc quando accesserunt et ministrabant ei quando euangelizabant eius natiuitatem, quando clamabant gloria in excelsis deo et in terra pax;

21.1.15 quando ad Mariam uenerunt, quando ad Ioseph. Quod autem in multis fecit hoc et nunc facit. Duas dicit predictiones, et huius quidem iam probationem, futuram uero in presenti certificat.

21.1.16 Etenim eorum que iam dicta sunt, nunc hec quidem demonstrationem acceperunt quale est? Antequam Philippus uocaret te existentem sub ficu, uidi te, hec autem uentura erant et ex parte euenerunt angelorum ascensus et descensus. Qui in cruce, qui in resurrectione et assumptione. Quod et ipsum per ea que dicta sunt dignum fide facit et ante aduentum.

21.1.17 Qui enim in preteritis uirtutem eius cognoscit, et de futuris audiens facilius quidem suscipiet, utique et hanc predicationem. Quid igitur Nathanel? Nichil ad hec respondet.

21.1.18 Ideoque Christus usque ad hoc sermonem sistit qui ad eum, concedens singulariter recogitare ea que dicta sunt et uolens omnia repente effundere. Sed et submittens in fertilem terram semina, dimittit eam in uacationem germinare de reliquo.

21.1.19 Quod et alibi ostendens dicebat: Simile est regnum celorum homini seminanti bonum semen, et cum dormiret ipse. Superuenit inimicus et superseminat zizania in medio frumenti.

21.1.20 In die tercia nuptie facte sunt in Chana Galilee, et uocatus est Ihesus ad nuptias. Erat autem et mater domini illic et fratres eius. Dixit et antea, quoniam in Galilea notus erat. Ideoque uocauit eum ad nuptias et accedit.

21.1.21 Neque enim ad dignitatem respiciebat suam, et ad beneficium nostrum. Qui enim non dedignatus est formam serui accipere, multo magis non dedignatus est ad nuptias uenire seruorum.

21.1.22 Qui cum publicanis et peccatoribus recubuit, multo magis nequaquam rennuit cum hiis qui in nuptiis aderant accubare.

21.1.23 Non tamen qui uocarunt, decens de eo iuditium habebant. Neque ut magnum aliquem uocabant, sed simpliciter ut multorum unum, et ut notum. Et hoc enigmatice ostendit euangelista dicens: Erat autem mater Ihesu illic et fratres eius. Sicut igitur illam et fratres, ita uocarunt et Ihesum.

21.1.24 Et deficiente uino, dicit mater eius: Vinum non habent. Dignum est hic querere unde uenit in mente matri magnum quid ymaginari de filio. Neque enim signum fecerat. Hoc enim ait principium signorum fecit Ihesus in Chana Galilee.

21.2.1 Si uero dixerit quis non esse argumentum sufficiens hoc essendi principium signorum quia adhicitur in Chana Galilee. Vt contingens primum illic facta esse. Non equidem omnino et primum. Decens enim eum alibi fecisse alia;

21.2.2 illud ad eum dicemus quod et antea diximus. Quale uero? Hoc quod Iohannes ait: Ego autem nesciueram eum. Sed ut manifestur Israeli, propter hoc ueni baptizans. Si uero secundum primam etatem mirificauit, nequaquam indigebant Israeli te alio manifestaturo eum.

21.2.3 Qui enim ad iuuentutem ueniens et ita a miraculis non hiis qui in Iudea solum sed et hiis qui in Syria et ulterius cognitus erat, et hec in tribus annis solum hec faciens; magis autem neque tribus hiis indigens ad ostendendum se ipsum. Mox enim et ex prima ubique auditus eius abiit.

21.2.4 Qui igitur in breui tempore ita per multitudinem miraculorum claruit, ut eius nomen manifestum fieret omnibus, multo magis si puer existens a prima etate mirificasset, in tanto tempore non deberet et obliuioni tradi. Nam et ea que fierent inopinabiliora existimarentur esse ceu ab infante facta, et tempus duplex et triplex et multo amplius erat utique.

21.2.5 Si enim nullum fecit existens puer. Sed unum hoc solum testatus est Lucas. Quoniam sedebat duodemus existens magistros abscultans. Et per interrogationem uisus est illis mirabilis esse. Sed et aliter decenter et secundum rationem non incepit signa facere ex prima etate confestim.

21.2.6 Extimassent enim fantasiam esse rem. Si enim in etate factus, multi hoc suspicati sunt, multo magis si infans existens protinus mirificasset.

21.2.7 Sed et citius utique et ante oportunum tempus ad crucem uenissent utique liuore liquefacti. Sed et ipse dispensationis utique decredite essent res. Vnde ergo superuenit in mentem matri magnum quid ymaginari de eo, ait.

21.2.8 Reuelari de reliquo incipiebat ex Iohanne manifestus erat et ab hiis que ad discipulos dicta erant ab eo. Sed ante hoc omnia ipsa conceptio et omnia que post generationem facta sunt, maximam ei de puero imposuerunt suspicationem.

21.2.9 Hoc et Lucas nobis ostendit dicens: Maria uero conseruabat omnia uerba hec conferens in corde suo. Cuius gratia ait non ante hoc dixit? Quoniam quod dixi tunc de reliquo manifestandi principium assumpsit. Nam ante hoc quidem ut multorum unus existens, ita conuersabatur. Vnde neque presumebat tale quid ad eum mater dicere.

21.2.10 Quia uero audiuit quoniam Iohannes propter eum uenit, et quoniam ei testatus est que testatus est, et quoniam discipulos habet, tunc de reliquo confidens rogat. Et deficiente uino, dicit: Vinum non habent.

21.2.11 Volebat enim et illis ponere gratiam et se ipsam clariorem facere per filium. Et fortassis quid et humanum patiebatur quemadmodum et fratres eius dicentes: Manifesta te ipsum mundo uolentes eam que a miraculis gloriam fructificare.

21.2.12 Propterea et ipse uehementius respondit, dicens: Quid michi et tibi mulier? Nundum uenit hora mea. Quia quoniam ualde uenerabatur matrem, audi Lucam enarrantem qualiter subditus genitoribus erat. Sed hunc euangelistam testantem qualiter eam procurauerit et in ipso crucis tempore.

21.2.13 Nam ubi quidem nichil impediunt neque intercidunt quid rerum que sunt secundum deum genitores, necessarie est et debitum subici, et non hoc facere periculum magnum. Quando autem intemporanee quid querunt et abscidunt nos a spiritualibus non infallax suaderi.

21.2.14 Ideoque sic respondet hic et alibi rursus: Que est mater mea, et qui sunt fratres mei? Nundum enim quam oportebat, de eo opinionem habebat. Sed quia enixa est eum, dignum extimabat secundum reliquam matrum consuetudinem ita omnia iungere ei decenter, ut dominatorem uenerari et honorare adorare. Propterea igitur tunc ita respondit:

21.2.15 Excogita enim quale erat omni populo et plebe circumstante ei et multitudine ab auditione dependente et doctrina proposita illam aduenientem mediam abducere quidem eum ab admonitione, singulariter uero loqui, et neque intro pati uenire, sed trahere eum exterius solum ad se ipsam.

21.2.16 Propterea dicebat: Que est mater mea et fratres mei? Non iniurias ei que genuit, absit, sed maximum ei inferens proficuum et non dimittens humilia de se ipso sapere.

21.2.17 Si enim aliorum curam habebat et omnia agebat ut imponeret eis decentem de se ipso opinionem, multo magis in matre.

21.2.18 Quia enim decens erat et audientem a filio nolle neque ita suaderi, sed dignam extimare se ipsam ubique primatibus ceu matrem existentem. Propterea ita respondet ad eos qui dixerunt:

21.2.19 Neque enim eam utique aliter reduxisset ab humilitate hac ad altitudinem illam, si putaret ut a filio semper se honorandam esse et non ut dominatorem uenturum esse eum.

21.2.20 Igitur et hic quidem huius gratia occasionis dixit: Quid michi et tibi mulier. Sed et propter aliam necessariam non minus. Quam autem, hanc. Vt non suspecta essent miracula que fiebant. Ab hiis enim qui indigebant rogari oportuerat non a matre.

21.2.21 Quid utique umquam? Quoniam ea quidem que ex familiarium rogatione fiunt; et si magna fuerint, obstant hiis qui uident multociens. Quoniam uero qui necessitatem habent rogant insuspicabile miraculum fit, pura est laus et multa est inde utilitas.

21.3.1 Etenim medicus si quis optimus in domum laborantium multorum ingressus ab infirmis quidem nichil audierit, neque a necessariis illorum. A matre uero propria rogetur sola. Suspicabilis aput laborantes erit et honerosus, et neque cubantium, neque assistentium eis extimabit quis eum magnum quid et nobile demonstrare posse.

21.3.2 Ideoque et tunc increpauit, dicens: Quid michi et tibi mulier? Erudiens eam in futurum, non ultra talia facere. Circa enim ei erat et eius qui ad matrem honoris. Multo uero amplius et salutis que secundum animam, et beneficii multorum propter quod et carnem induit.

21.3.3 Non igitur procacis aduersus matrem hec uerba erant, sed dispensationis multe diligentis, et ipsam illam et miracula cum decenti facta esse preparantis dignitate.

21.3.4 Quia quoniam ualde eam honorabat et si non aliis hoc ipsum quod uidetur increpatiue dictum esse, maxime sufficiens ostendere. In eo enim quod generatur monstrauit, quoniam ualde eam uenerabatur. Qualiter autem et quomodo ea que est deinceps die dicemus.

21.3.5 Hec igitur intelligens et cum auditis mulierem quamdam dicentem: Beatus uenter qui te portauit et ubera que suxisti. Deinde eum respondentem: Quinimmo beati qui faciunt uoluntatem patris mei, ab eadem mente et illa dicta esse extima dicta esse uerba.

21.3.6 Non enim expellentis matrem hec responsio fuit, sed ostendentis quoniam nichil partus ei profuisset utique, nisi ualde bona et fidelis esset.

21.3.7 Si uero Marie nichil prodeesset sine ea que secundum animam est uirtute genitum esse ab ea Christum, multo magis nos et si patrem, et si matrem, et si filium habuerimus uirtuosum et nobilem.

21.3.8 Ipsi uero erimus longe a uirtute illius nichil hiis prodeesse poterit. Frater enim, ait Dauid, non redimit, redimet homo. In nullo enim alio, sed in propriis solis directionibus post dei gratiam spem salutis habere oportet.

21.3.9 Quia si hoc deberet prodesse secundum se ipsum prodeesset utique et Iudeis. Cognatus enim eorum erat secundum carnem, Christus. Prodesset utique et ciuitati in qua genitus est, prodesset utique et fratribus.

21.3.10 Nunc autem et fratres donec quidem se ipsum neglexerunt, et nichil eis cognationis dignitas profuit, sed cum reliquo detrahebantur mundo. Tunc autem in admirationem deuenerunt cum a propria claruerunt uirtute.

21.3.11 Sed ciuitas quidem et cecidit et combusta est, nichil ab hoc lucrans. Interfecti uero sunt, et perierunt ualde miserabiliter, et qui secundum carnem cognati nichil ab ea que ad eum cognatione in hoc ut saluentur lucrantes, quia eam que a uirtute preminetiam non habebant.

21.3.12 Omnibus autem maiores apparuerunt apostoli quia uerum et zelabilem modum eius que ad eum familiaritatis pertransierunt eum, scilicet qui per obedientiam. Et hinc igitur diximus quoniam fide nobis ubique opus et uita lucente et clara; hoc enim nos solum saluare poterit.

21.3.13 Quia usque multum cognati eius in admiratione ubique erant, qui et dominici dicebantur. Sed tamen eorum quidem, neque nomina scimus. Apostolorum uero et uita et nomina cantantur ubique.

Morale xxi. Quoniam opus est ad salutem fide et recta uita et quoniam non sufficit tales habuisse progenitores.

21.3.14 Ne igitur magna sapiamus in nobilitate que est secundum carnem. Sed et si infinitos habuerimus progenitores mirabiles, ipsi studeamus eorum superare uirtutes.

21.3.15 Scientes quoniam nichil ab aliorum studio in futurum lucrabimur iudicium. Sed et hoc iudicium erit uehementius. Ex bonis enim existentes patribus, et ex nobis ipsis habentes exemplum, neque ita imitamur magistros.

21.3.16 Hoc autem dico nunc quia uideo multos Grecos cum ad fidem eos ducamus, et rogemus fieri Christianos ad cognatos et progenitores fugientes et domum et dicentes omnes attingentes michi et necessaria et cohabitantes fideles Christiani existunt.

21.3.17 Quid igitur hec ad te miser et infelix? Hoc enim te maxime perdit, quoniam neque ob multitudinem cohabitantium uerecundatus ad ueritatem cucurristi. Rursus alii quidem fideles existentes uitam uero suam negligentes interpellati ad uirtutem, hoc idem utique premittunt dicentes;

21.3.18 pater meus et proauus ualde uenerabiles et studiosi extiterunt. Sed hoc utique te condempnat, maxime quoniam talium existens nepos, indigna propria egisti radice.

21.3.19 Audi quid et propheta ait ad Iudeos: Seruiuit Israel in muliere, et in mulierem custoditus est. Et rursus Christus: Abraham pater uester exultauit ut uideret diem meum. Vidit et gauisis. Et ubique progenitorum directiones non solum pro laudibus, sed et pro maiori eis proferunt accusationem;

21.3.20 hec igitur scientes et nos omnia agamus ut per propria opera saluari possimus ut non inaniter nos ipsos ea que ad alios decipientes spe, tunc discamus quoniam inaniter seducti fuimus cum cognationis nobis huius utilitas est nulla. In inferno, enim ait, quis confitebitur tibi?

21.3.21 Igitur hic penitenciam agamus ut eternis potiamur bonis quibus fiat omnes nos potiri gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY