PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.3.16 Hoc autem dico nunc quia uideo multos Grecos cum ad fidem eos ducamus, et rogemus fieri Christianos ad cognatos et progenitores fugientes et domum et dicentes omnes attingentes michi et necessaria et cohabitantes fideles Christiani existunt.
CLOSE
Griffolini

21.3.16 Hoc ideo in praesentia dico, quoniam multi gentilium ad fidem et Christianam religionem a nobis hortati ad cognatos, progenitores et familiares suos confugiunt, quod fideles et Christi fuerint assertores.
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.3.16 Hoc ideo in praesentia dico, quoniam multi Gentilium ad fidem, et Christianam religionem a nobis hortati, ad cognatos, progenitores, et familiares suos confugiunt, quod fideles et Christi fuerint assertores.
CLOSE
Montfaucon

21.3.16 Haec nunc dico, quia gentiles multos video, cum illos ad fidem et Christianismum amplectendum cohortamur, ad cognatos et avos suos confugere ac dicere, omnes cognati, familiares et contubernales mei, fideles Christiani sunt.