Homilia XXI (xx)

21.1.1 Respondit ei Nathanael et1470: om. ait: Rabbi, tu es filius dei. Tu es rex Israel. Respondit Iesus et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis.1530: credis? Maius his uidebis.

21.1.2 Plurimum nobis curandum est, dilectissimi, et omni studio inuigilandum, ut sacrarum scripturarum profundum inspicere possimus, quarum sensum1470/1486/1530: sensus oscitantes nunquam depraehendemus.

21.1.3 Est igitur quamB: quod diligentissime inuestigandum, et assiduis precibus insistendum, ut uel aliqua ex parte diuina mysteria assequi ualeamus. Ecce hodierna die non paruae nobis, sed multae perscrutationis quaestio proponitur.

21.1.4 Nam cum Nathanael dixisset: Tu es filius dei, respondit Christus: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu credis.1530: credis? Maius his uidebis. Quid hic quaesitu dignum?

21.1.5 Cur Petrus post tot tantaque miracula, post talem doctrinam accoeptam, Christum dei filium confessus, ac si reuelationem a patre accoeperit, laudatur.

21.1.6 Nathanael uero ante signa, ante doctrinam, idem quod Petrus asserens, minime, sed tanquam nihil Christo dignum dixerit, maiorum spe trahitur?1470/1486: trahitur.

21.1.7 Quid nam hoc? Quoniam etB: qui si iisdem uerbis et Petrus et Nathanael usi sint, non tamen idem ambo senserunt. Sed Petrus filium dei tanquam uerum deum, Nathanael tanquam hominem tantum confessus est,

21.1.8 quod ex sequentibus1470/1486/1530: consequentibus constat. Addidit1470/1486/1530: Addit enim: Tu es rex Israel. Filius autem dei non modo Israel, sed uniuersi orbis terrarum rex est.

21.1.9 Quod etiam inde ostenditur, quod Petro nihil amplius addidit Christus, sed tanquam perfecto in fide ecclesiam suam eius testimonio aedificaturum pollicitus est.

21.1.10 Nathanael autem tanquam potiori in parte deficienti subdidit: Amen, amen dico uobis admodum1470/1486/1530: amodo uidebitis caelum apertum, et angelos dei ascendentes et descendentes super filium hominis.

21.1.11 Animaduertis quomodo eum a terra paulatim erigit? Quomodo animum excitat, ne amplius simplicem hominem coniectetur? Cui enim angeli ministrant, et super quem ascendunt et descendunt, quo nam pacto hominem esse existimabitur?B/F: existimabitur.

21.1.12 Propterea1470/1486/1530: Preterea cum maiora uisurum diceret, angelorum ministerium addidit, ac si diceret: Hoc tibi magnum, Nathanael, uisum est, propterea me regem confessus es. Quid autem dices, cum angelos superF/1470/1486: supra me ascendentes et descendentes uideris?

21.1.13 Quibus uerbis suadet, ut ipsum angelorum dominum confiteatur. Tanquam enim super dilectissimum regis filium regii ministri et ascenderunt et descenderunt.

21.1.14 Hoc quidem passionis tempore, illud1486: illn resurrectionis et ascensionis, necnon1486: necnode et ante, cum accesserunt et ministrabant ei, cum natum annuntiauerunt1470/1486/1530: annunciarunt, cum1470: et; 1486/1530: om.1470: et; 1486/1530: om. laudarunt dicentes: Gloria in altissimis deo et in terra pax.

21.1.15 Quando ad Mariam uenerunt, quando ad Ioseph. Facit autem quod saepe alias. Duo praedicit, alterum iam praeteritum indicat, alterum ex hoc futurum confirmat1470/1486/1530: confirmat futurum.

21.1.16 Illud nanque manifestum erat, quod ante Philippi uocationem esset sub ficu. Ascensus autem et descensus angelorum partim fuerant, partim erant futuri, apud crucem uidelicet in resurrectione, in ascensione, qui et si non dum euenerint, ex praeteritis tamen facit, ut credantur.

21.1.17 Qui enim eius uirtutem iam uiderat, facilius quae futura auditF: audiit, credidit1470/1486/1530: credit. Quid igitur Nathanael? Nihil respondit.

21.1.18 Christus autem hactenus locutus, secum ea uerba reputaturum dimisit. Noluit enim omnia simul, sed iacto in terram fertilem semine sinit, ut germinet,

21.1.19 ut1470: tu alio in loco inquit: Simile est regnum caelorum homini, qui seminauit bonum semen. Cum autem dormiret, uenit inimicus eius, et superseminauit zizaniam in medio tritici et abiit.

21.1.20 Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galileae, et erat mater Iesu ibi. Vocatus est autem Iesus et discipuli eius ad nuptias. Vt iam dixit1470/1486/1530: dixi, erat Christus quam alibi in Galilaea notior, quare uocatus nuptiis affuit.

21.1.21 In quibus non dignitati suae, sed nostrae consuluit utilitati. Quippe qui non dedignatus est formam serui accipere, longe minus seruorum nuptiis interesse.

21.1.22 Qui cum publicanis et peccatoribus uersabatur, multo minus nuptias recusasset.

21.1.23 Non enim qui inuitauerant, recte de eo sentiebant, neque tanquam magnum quendam, sed ut popularem et1470: popularem: ut et; 1486/1530: popularem et ut1470: popularem: ut et; 1486/1530: popularem et ut notum. Quod his uerbis significat euangelista: Et erat mater Iesu ibi et fratres eius. Ac si dicat, quemadmodum illam et fratres, ita et Iesum uocaueruntB/F: conuocauerunt.

21.1.24 Et deficiente uino dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent. Dignum hoc in loco quaesitu est, unde in mentem matri uenerit magnum aliquid de filio coniectari. Nullum enim adhuc signum fecerat. Hoc1486/1530: Hoc enim fecit, inquit, initium signorum Iesus in Cana Galilaeae.

21.2.1 Quod siquis diceret non idoneum hoc argumentum, quod primum signum fuerit, quoniam additum sit in Cana Galilaeae, ac si diceret non omnium primum, sed eorum quae illic fecerat,

21.2.2 ad hoc respondebimus, quod superius inquit Iohannes: Ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea ueni ego in aqua baptizans. Nam si antea miracula fecisset, non indiguisset Israel, qui ipsum manifestaret.

21.2.3 Vir enim factus miraculorum multitudine, non Iudaeis modo, sed et Syris, et longinquiora incolentibus cognitus est, tribus annis duntaxat, immo ne tribus quidem, sed quam primum nomen eius in omnes diffusum est1530: om..

21.2.4 Qui igitur tam breui miraculis claruit, longe magis a prima infantia, si ea fecisset. Fuisset enim maiori admirationi, utpote puer quam uir, neque tam diu in obscuro latuisset.

21.2.5 Sed nihil a pueris operatus est. Vnum1486/1530: Vnum autem duntaxat Lucas testatur, quod annorum duodecim sedisset in templo medius doctorum, et audiens et interrogans, fuissetque summae omnibus admirationi. Nec inmerito a teneris annis Iesus a miraculis abstinuit.

21.2.6 Arbitrati1470/1486/1530: Arbitrati enim essent se praestigia uidere. Nam si annorum accessu, et aetate matura1486/1530: maturo multi id suspicati sunt, quid de puero credidissent?

21.2.7 Praeterea maturius eum propter inuidiam crucifixissent, et generatio eius non fuisset credita. Vnde igitur matri uenit in mentem aliquid magnum excogitare de filio?

21.2.8 Manifestari iam coeperat et Ioannis testimonio, et ex iis1530: his, quae discipulis praedixerat, et ante omnia ipsa natiuitas, et quae eo tempore euenerant, maximam de puero opinionem concitarant.

21.2.9 Audiebat enim, inquit, omnia de puero, et conseruabat ea in corde suo. Sed quid antea nihil eiusmodi dixit? Quoniam, ut dixi, iam manifestationis tempus aduentabat. Antea enim cum tanquam ex medio uulgo aliquis conuersatus esset, nihil adhuc tale mater ausaB: uisa fuerat.

21.2.10 Verum cum Ioannem ad perhibendum de eo testimonium uenisse audisset, et discipulos iam uideret, coepit audere. Et deficiente uino dicit: Vinum non habent.

21.2.11 Optabat enim ut iam hominum gratiam conciliaret, et ipsa clarior filii gratia efficeretur, et fortasse aliquo humano afficiebatur affectu, quemadmodum et fratres eius cum dixerunt: Ostende teipsum mundo, cupidi eius miraculis sibi famam comparare.

21.2.12 Iccirco asperius respondit: Quid mihi et tibi mulier?B: mulier. Non dum uenit hora mea. Nam quod matrem reuereretur, testatur Lucas quod subditus erat parentibus, et hic euangelista: Quantam passionis temporeB: tempore et matris curam habuerit.

21.2.13 Vbi enim parentes nihil diuina impedirent mysteria, nihil offenderent, aequum et necessarium erat filio parere, neque negare sine magno periculo potuisset. Contra siquid1470/1486/1530: siquidem cum intempestiuum, et quod spiritalibus esset impedimento petiissent.

21.2.14 Iccirco et in hoc loco1470/1486/1530: om.ita respondit et alibi1470/1486/1530: om.: Quae est mater mea et fratres mei?1470/1486/1530: mei aiebat. Siquidem non adhuc debitam de ipso opinionem habebant. Sed more matrum Maria iure omnia filio se praecoepturam censebat, cum tanquam dominum colere et reuereri liceret. Ideo in hunc modum respondit.

21.2.15 Consydera quam indignum erat uniuerso adstante populo, et ad eum et eius doctrinam audiendam1470/1486/1530: audiendo suspenso, illam in medium accedentem publicam impedire utilitatem, et de priuatis rebus habere sermonem, et extra eiusmodi concionem euocare.1530: euocare?

21.2.16 Inquit igitur: Quae est mater mea et fratres mei?1470/1486: mei. Non quod matrem contemneret, absit! sed ut maxime utilitati consuleret, neque occasionem daret, ut quisquam1530: quispiam de ipso abiectumF: abiecto aliquid coniectaretur.

21.2.17 Nam si aliorum curam habebat, et digna se opinione illos imbuere moliebatur, longe magis id in matre curasset.

21.2.18 Cum enim consentaneum sit Mariam, utpote matrem, priores sibi partes uendicasse, ideo matrem uenisse nuntiantibus, ita responditB: fudit.

21.2.19 Neque aliter ipsam ex humili ad illam altitudinem erexisset, si semper tanquam a filio honorari existimasset, et non tanquam dominum habuisset.

21.2.20 Hac gratia et hoc in loco inquit: Quid mihi et tibi mulier?B/F: mulier. Alia praeterea causa afferri potest non minus necessaria, ne qua suspitio oriretur. Ab indigentibus enim non a matre id quaerendum erat.

21.2.21 Quid tandem? Quoniam quae familiariumB: familiarum precibus impetrantur, quamuis magna plerunque1470/1486/1530: raro tamen eorum praedicationibus augentur. Indigentium autem1470/1486/1530: om. laudes, cum quid impetrarunt1470/1486/1530: impetrarint, omni uacant suspitione. Nihil ab iis1470/1486/1530: his simulatur, et multa inde utilitas prouenit.

21.3.1 Etenim si uel optimus medicus, qui multos aegrotos curauerit, neque ab ipsis, neque eorum familiaribus, sed a sua tantum matre laudaretur, suspecta sane esset laus illa et molesta, ne praesentium quispiam magnum de eo aliquid uel egregium opinaretur.

21.3.2 Propterea asperius locutus: Quid mihi, inquit, et tibi mulier,1530: mulier? eam admonens ne idem amplius temptaret. Curae enim ipsi erat maternus honor, sed longe magis animarum salus, et commune in multos beneficium. Cuius gratia humanam carnem accoepit.

21.3.3 Non sunt igitur haec liberius ad matrem loquentis, sed diuinae dispensationis uerba, ut admoneret pro dignitate miracula facienda.

21.3.4 Quod enim uehementer ipsam et prae coeteris amaret et reuereretur, asperiora haec uerba et indignatio demonstrat. Quo nam pacto?1470/1486/1530: pacto. in sequentibus dicemus.

21.3.5 Verum cum audieris mulierem illam dicentem: Beatus uenter qui te portauit, et ubera quae suxisti, deinde ipsum respondentem: Quin immo beati qui audiunt uerbum dei et custodiunt illud, ea sententia dictum existima1486: existima existima,

21.3.6 non quod matrem negligeret, sed nihil ei utilitatis matris nomen allaturum ostenderet, nisi bonitate et fide praestaret.

21.3.7 Quod si Mariae nihil sine uirtute materna caritas erat profutura, longe minus nobis patris, fratris1470/1486/1530: fratris matris, filii bonitas,

21.3.8 nisi aliquid nostrum afferamus. Frater, inquit, non redimet1530: redimit, redimet homo?1470/1486/1530: homo. In nullo nanque alio, nisi in solis sui ipsius uirtutibus post diuinam gratiam de salute cuiquam1530: cuipiam sperandum est.

21.3.9 Nam si id profuturum erat per se Mariae, profuisset etiam Iudaeis, quorum consanguineus erat Christus secundum carnem. Profuisset ciuitati, in qua natus est, profuisset fratribus.

21.3.10 Atqui dum fratres rerum suarum curam habuerunt, nihil eis1470: ei propinquitatis nomen profuit, sed cum reliquo mundo damnati erant. Tunc autem admirationi esse coeperunt, quando propria claruerunt uirtute.

21.3.11 Patria uero nihil inde consecuta cecidit, et incendio absumpta est. Conciues misere interempti periere. Consanguinei secundum carnem nihil1470/1486/1530: nil ad salutem lucrati1470/1486/1530: baccati sunt deficiente uirtutis patrocinio.

21.3.12 Verum apostoli ante omnes clarissimi euaserunt, cum se ad ueram et expetendam eius familiaritatem consuetudinemque per obedientiam contulerunt. Hinc intelligimus fide semper nobis opus esse et uita, quae uirtutibus luceat. Hoc1470/1486/1530: hec duntaxat saluos nos facere poterit.

21.3.13 Quantae enim cognati eius admirationi fuerunt,F: fuerunt? cum ne eorum quidem nomina teneamus. Apostolorum autem et uita et nomina ubique terrarum decantantur.

21.3.14 Nolimus igitur ob terrenam nobilitatem in superbiam efferri. Licet longam progenitorum, et quidem clarissimorum seriem numeremus, eorum uirtutes superare contendamus,

21.3.15 scientes aliorum nobis opera non modo nihil in futuro iudicio profutura, uerum grauius1470/1486: graui; 1530: grauiter1470/1486: graui; 1530: grauiter nos condemnatura, cum optimorum parentum liberi, et domesticis exemplis eruditi nihil profecerimusB: proficerimus.

21.3.16 Hoc ideo in praesentia dico, quoniam multi gentilium ad fidem et Christianam religionem a nobis hortati ad cognatos, progenitores et familiares suos confugiunt, quod fideles et Christi fuerint assertores.

21.3.17 Quid ad te miser et infelix? hoc te magis condemnat, quoniam tot progenitorum, tot familiarium exempla ad ueritatem complectendam te adducere non potuerunt. Alii fideles quidem, sed uitae nullam curam adhibentes, cum ad uirtutem hortantur, idem in suam adducunt excusationem.

21.3.18 Quod pater, auus, atauus pietatem maxime coluerint. Id te accusat, quod ex talium uirorum semine iis1530: his te indignum praestiteris.

21.3.19 Audi prophetam ad Iudaeos loquentem: Seruiuit Israel in muliere, et in muliere seruatus est. Audi Christum: Abraam pater uester exultauit, ut uideret diem meum. Vidit et gauisus est. Ita semper bona progenitorum opera non modo nulli ad laudem, sed ad crimen longe quidem grauius eis1470/1486/1530: ius ascribit.

21.3.20 His igitur animaduersis, nostris ipsorum operibus salutem consequi totis uiribus annitamur, ne spe nostra frustrati, tum demum1470/1486/1530: deum intelligamus, cum nulla nobis poenitentiae erit utilitas. In inferno enim, inquit, quis confitebitur tibi1486: om.?

21.3.21 Quamobrem in hac uita flagitiorum nos poeniteat, ut sempiterna bona consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY