PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.2.5 Si enim nullum fecit existens puer. Sed unum hoc solum testatus est Lucas. Quoniam sedebat duodemus existens magistros abscultans. Et per interrogationem uisus est illis mirabilis esse. Sed et aliter decenter et secundum rationem non incepit signa facere ex prima etate confestim.
CLOSE
Griffolini

21.2.5 Sed nihil a pueris operatus est. Vnum1486/1530: Vnum autem duntaxat Lucas testatur, quod annorum duodecim sedisset in templo medius doctorum, et audiens et interrogans, fuissetque summae omnibus admirationi. Nec inmerito a teneris annis Iesus a miraculis abstinuit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.2.5 sed nihil a pueris operatus est. Vnum autem duntaxat Lucas testatur: quod annorum duodecim sedisset in templo medius doctorum, et audiens, et interrogans, fuissetque summae omnibus admirationi. Nec immerito a teneris annis Iesus a miraculis abstinuit,
CLOSE
Montfaucon

21.2.5 Verum nihil aliud puer fecit, nisi id tantum quod Lucas enarrat, duodennem ipsum sedisse in medio doctorum audientem, et interrogatione sua admirandum visum fuisse. Alioquin autem jure ac merito non coepit in puerili aetate miracula edere.