Commentarius

[Homilia XXI]

21.1.1 Respondit Nathanael, et dicit ei: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel. Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi, vidi te sub ficu, credis? Majora his videbis.

21.1.2 Multa nobis cura opus est, dilecti, multisque vigiliis, ut sacrarum Scripturarum profundum inspicere possimus, neque enim supini vel dormitantes possumus ejus sensa percipere.

21.1.3 Sed opus est accurato examine, assiduisque precibus, ut vel tantillum possimus in sacra illa mysteria penetrare. Ecce namque hodie non levis nobis quaestio proponitur, sed quae multa egeat diligentia, multa perquisitione.

21.1.4 Cum Nathanael dicit, Tu es Filius Dei; respondet Christus, Quia dixi tibi, Vidi te sub ficu, credis? majora his videbis. Quid quaeritur circa praemissa verba?

21.1.5 Cur Petrus post tanta miracula, post tantam susceptam doctrinam, sic confessus, Tu es Filius Dei, beatus praedicatur, utpote cui Pater haec revelaverit;

21.1.6 Nathanael vero qui ante signa, ante doctrinam, idem ipsum est loquutus, nihil tale audivit; sed quasi nihil tantum dixisset, quantum opus erat, ad majora mittitur?

21.1.7 Quid igitur in causa est? Quia eadem quidem verba loquuti sunt Petrus et Nathanael, nec tamen eodem uterque sensu. Sed Petrus quidem confessus est eum Filium Dei, ut verum Deum, Nathanael vero simplicem hominem.

21.1.8 Et undenam id nobis liquet? Ex sequentibus. Postquam dixit enim, Tu es Filius Dei, addidit, tu es Rex Israel. Filius autem Dei, non Israelis tantum, sed etiam orbis totius Rex est.

21.1.9 Neque inde solum id palam est, sed etiam ex sequentibus. Petro namque nihil ultra adjecit Christus, sed quasi fides ejus perfecta esset, Ecclesiam dicit se super confessionem ejus aedificaturum esse: hic vero nihil hujusmodi, imo contrarium observes.

21.1.10 Quasi enim confessio illa potiore sui parte deficeret, reliqua subdidit. Quid enim ait? Amen, amen dico vobis: Amodo videbitis caelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis.

21.1.11 Viden’ quomodo illum paulatim de terra erigat, et eo deducat, ne ipsum tamquam simplicem hominem effingat? Is enim cui Angeli serviunt, super quem Angeli ascendunt et descendunt, quo pacto homo fuerit?

21.1.12 Ideo dixit, majora his videbis, quod explicans, Angelorum ministerium attulit; ac si diceret: Magnum tibi hoc videtur, o Nathanael, ideoque me ut Israelis Regem confessus es: quid ergo dices cum videris Angelos super me ascendentes et descendentes?

21.1.13 His illi suadens, ut se Angelorum etiam Dominum confiteatur. Nam quasi ad genuinum Regis filium, sic descendebant et ascendebant ministri regii.

21.1.14 Hoc modo tempore crucis, illo autem in Resurrectione et Ascensione, imo antea quando accesserunt, et ministrabant ei, quando ipsius natales praedicabant, quando clamabant, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax.

21.1.15 Quando ad Mariam venerunt, quando ad Josephum. Quod saepe fecerat, nunc facit. Duo praedicit, et alterius indicium dat, alterum ex hoc confirmat futurum.

21.1.16 Ex supra dictis alia jam demonstrata fuerant, quale illud erat ante Philippi vocationem, Vidi te sub ficu; alia eventura erant, et ex parte evenerant, Angelorum nempe descensus et ascensus, in cruce, in Resurrectione, in Ascensione: cui rei ex praedictis fidem facit, etiam ante eventum.

21.1.17 Nam qui jam in praeteritis ejus virtutem agnovit, futura si audiat, facilius accipiet. Quid ergo Nathanael? Nihil ad hoc respondit.

21.1.18 Ideo Christus hic finem dicendi facit, sinens illum dicta secum reputare, nec volens omnia statim effundere, sed jacto in bonam terram semine, sinit eam fructus per otium proferre.

21.1.19 Id quod alibi sic declarabat: Simile est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen: cum autem dormiret, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici.

21.1.20 Die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae. Et vocatus est Jesus ad nuptias. Erat autem mater Jesu ibi, et fratres ejus. Jam dixi eum in Galilaea notiorem fuisse; quare vocant eum ad nuptias, ipseque adest.

21.1.21 Non enim ad dignitatem suam respiciebat, sed erat ad beneficium nobis inferendum paratus. Nam qui non dedignatus est formam servi accipere, multo minus dedignabitur ad nuptias servorum venire.

21.1.22 Qui cum publicanis et peccatoribus versabatur, multo minus recusabit cum invitatis ad nuptias recumbere.

21.1.23 Qui vocaverant, non congruentem de illo opinionem habebant, neque ut magnum quempiam virum invitabant; sed ut popularem et sibi notum; et hoc subindicavit Evangelista dicens: Erat autem mater Jesu ibi, et fratres eius; quemadmodum illam et fratres ejus, ita et Jesum vocaverant.

21.1.24 Et deficiente vino, dicit mater ejus ad eum: Vinum non habent. Hic jure quaeratur: Unde matri in mentem subiit quid magnum de filio opinari: nullum enim adhuc signum fecerat: nam hoc fecit, inquit, initium signorum Jesus in Cana Galilaeae.

21.2.1 Quod si quis dixerit, non idoneum hoc esse argumentum, quod illud sit initium signorum, eo quod additum sit, in Cana Galilaeae; quasi hoc primum ibi factum sit; nec tamen absolute primum: verisimile quippe est illum alibi alia fecisse.

21.2.2 Respondebimus ei id quod jam primo diximus. Quodnam illud est? Id quod ait Joannes: Ego autem nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. Nam si in primaeva aetate miracula edidisset, non opus habuissent Israelitae altero, qui ipsum indicaret.

21.2.3 Qui enim cum vir factus esset, ita ex miraculis celebratus est, non in Judaea tantum, sed etiam in Syria et ultra; idque trium tantum annorum spatio: imo ne tribus quidem annis ad famam opus habuit; sed quam primum fama ejus ubique pervagata est.

21.2.4 Qui ergo tam brevi spatio temporis ob miraculorum multitudinem ita claruit, ut nomen ejus omnibus notum esset; multo magis si adhuc puer miracula edidisset, non potuisset tanto tempore latere: majori quippe admirationi fuissent miracula a puero facta, cum maxime tempus et duplex et triplex, imo amplius fuerit.

21.2.5 Verum nihil aliud puer fecit, nisi id tantum quod Lucas enarrat, duodennem ipsum sedisse in medio doctorum audientem, et interrogatione sua admirandum visum fuisse. Alioquin autem jure ac merito non coepit in puerili aetate miracula edere.

21.2.6 Putassent enim rem illam vere phantasma esse: nam si de illo jam viro id multi suspicati sunt; multo magis id credidissent, si admodum juvenis signa fecisset.

21.2.7 Et invidia permoti ipsum citius et ante constitutum tempus in crucem egissent: atque ita res ad oeconomiam spectantes creditae non fuissent. Quomodo igitur matri in mentem subiit, inquies, magnum quid de illo existimare?

21.2.8 Manifestari jam coeperat, et ex Joannis testimonio, et ex iis quae discipulis ipse dixerat: ante haec autem omnia, ipsa conceptio, et quae in natali ejus gesta sunt, magnam matri circa filium existimationem indebant.

21.2.9 Audivit enim, inquit,1862: inquit, omnia de puero et conservabat in corde suo. Sed cur, inquies, non id antea dixit? Quia, ut dixi, tunc coepit in publicum prodire. Antehac enim tamquam unus e vulgo versabatur: quapropter non audebat mater tale quidpiam ipsi dicere.

21.2.10 Ubi autem audivit Joannem propter ipsum venisse, ac de illo tale testimonium perhibuisse, discipulos ipsum habere, tunc demum cum fiducia rogat illum, et deficiente vino dicit, Vinum non habent.

21.2.11 Volebat enim et illos beneficio devincire, seque splendidiorem per filium reddere; et forte humanum quidpiam passa est, ut et fratres ejus qui dicebant: Ostende teipsum mundo, quod vellent ex miraculis sibi gloriam comparare.

21.2.12 Ideo sic illi asperius respondit: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea. Nam quod admodum matrem veneraretur, audi Lucam narrantem quam subditus esset parentibus; necnon hunc1862 om. Evangelistam dicentem quantam illius curam in cruce habuerit.

21.2.13 Ubi enim parentes rem divinam non impediunt neque prohibent, cedendum ipsis est; et si secus fiat, periculum magnum est: cum autem a nobis intempestive quidpiam postulant, nobisque officiunt in spiritualibus, non tutum est ipsis obsequi.

21.2.14 Ideoque hic ita respondet, et alibi rursum: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? Nondum enim eam quam par erat de ipso opinionem habebant; sed quia ipsum pepererat, matrum more putabat se illi posse omnia praecipere, quae illum ut dominum colere et adorare debuisset: ideo tunc ita respondit.

21.2.15 Cogites velim, quid illud erat, circumstante populo, totaque turba ipsum intentis animis audiente, doctrinamque percipiente, illam in medium accedentem a concione ipsum abducere, ut seorsim alloqueretur: non domum ingredi, sed foras ipsum solum educere.

21.2.16 Idcirco dicebat ille, Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? non matrem contumelia afficiens, absit; sed ipsi optime consulens, nec sinens eam vile quidpiam et abjectum de se existimare.

21.2.17 Nam si aliorum curam gerebat, nihilque non agebat ut congruentem de se opinionem illis ingereret, multo magis erga matrem id agebat?1862: agebat.

21.2.18 Quia enim verisimile est, cum talia audisset a filio, noluisse tamen obtemperare, sed primas sibi semper vindicasse partes, utpote matrem, ideo sic ille respondit.

21.2.19 Neque enim illam ab humili opinione ad sublimiorem sententiam erexisset, si semper exspectasset illa, se ab ipso tamquam a filio honorandam, neque ipsum ut Dominum habituram esse.

21.2.20 Hac ergo de causa sic tunc loquebatur: Quid mihi et tibi est mulier? Alia quoque causa non minus necessaria afferri potest; quaenam illa? Ne gesta miracula in suspicionem venirent: ab indigentibus enim, non a matre rogandus erat.

21.2.21 Quare? Quia illa quae cognatorum precibus impetrantur, licet magna, non ita grata sunt praesentibus ut plurimum. Cum autem indigentes ipsi supplicant, tunc miraculum suspicione vacat, purae laudes sunt, magna utilitas.

21.3.1 Etenim si quis optimus medicus in aegrorum complurium domos ingressus, ab aegrotis vel adstantibus nihil audiat, sed a matre tantum rogetur, hinc suspectus et molestus aegris erit, ac neque aegri, neque adstantes magnum quidpiam ab illo exspectabunt.

21.3.2 Ideo tunc increpavit dicens, Quid mihi et tibi est mulier? monens illam ne simile quidpiam in posterum ageret. Curae namque illi erat maternus honor, multoque magis illius salus, et multis praestanda beneficia, pro quibus carnem induerat.

21.3.3 Haec itaque verba non erant arroganter matrem alloquentis; sed dispensationis qua et illam institueret, et miracula cum dignitate fieri provideret.

21.3.4 Nam quod magno illam in honore haberet, vel hoc ipsum, ut caetera taceam, quod illam increpare videatur, probare potest, indignatioque ipsa magnam prae se fert reverentiam. Quonam autem pacto, in sequenti concione dicemus.

21.3.5 Haec itaque cogitans, cum audieris mulierem quamdam dicentem, Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti, illumque respondentem, Quinimmo beati qui faciunt voluntatem Patris mei; eadem sententia haec dicta esse existimato.

21.3.6 Non enim matrem repellentis responsio est, sed declarantis, nihil ipsi profuturum fuisse partum, nisi admodum proba fidelisque fuisset.

21.3.7 Si porro Mariae nihil proderat quod Christum genuisset, nisi virtute interiori1862: interiore praedita fuisset, multo minus nobis proderit probitatis expertibus, si patrem, si fratrem, si filium probum et virtute praeditum habeamus;

21.3.8 si nos ejus virtute procul fuerimus; ait quippe David, Frater non redimit, redimet homo? In nullo quippe alio, nisi in bonis operibus, post Dei gratiam, spes salutis habenda.

21.3.9 Nam si partus ad id profuturus Virgini erat; profuturum quoque Judaeis erat, quod Christi secundum carnem cognati essent, profuturum item civitati in qua natus erat, profuturum etiam fratribus.

21.3.10 Atqui dum fratres illius sui curam non gererent, nihil a cognationis dignitate juvabantur; sed cum reliquo mundo damnati erant. Tunc vero admirationi habiti sunt, cum per propriam virtutem effulserunt.

21.3.11 Urbs autem et excisa et combusta est, nihil hinc mutuata subsidii; cognati vero illi secundum carnem, caesi misere perierunt, nihil ex cognatione ad salutem lucrati, quia virtutis patrocinio destituti erant.

21.3.12 Omnium autem praestantissimi claruerunt Apostoli; quia verum et expetendum cognationis ejus modum subierunt, per obedientiam. Hinc ediscimus, fide nobis opus esse, et vita proba virtuteque fulgente: id enim tantum nobis salutem parare poterit.

21.3.13 Certe cognati ejus multo tempore admirationi fuerunt ubique, et Desposyni appellati; attamen ne nomina quidem illorum scimus. Apostolorum autem et nomina et vita ubique celebrantur.

21.3.14 Ne itaque de generis nobilitate altum sapiamus; sed etiamsi avos et abavos innumeros claros et illustres proferre possimus, illorum nos virtutem superare conemur;

21.3.15 gnari nobis in futuro judicio ex aliorum virtute nihil lucri fore, imo id nobis gravius judicium pariturum esse. Nam probis orti patribus, domique exemplum habentes, ne sic quidem doctores imitamur.

21.3.16 Haec nunc dico, quia gentiles multos video, cum illos ad fidem et Christianismum amplectendum cohortamur, ad cognatos et avos suos confugere ac dicere, omnes cognati, familiares et contubernales mei, fideles Christiani sunt.

21.3.17 Quid hoc ad te, miser et infelix,1862: infelix? hoc in perniciem tuam vertitur, quod nec contubernales reverearis, ut ad virtutem curras. Rursus alii quidam, fideles utique, sed ignavi, ad virtutem incitati, idipsum obtendunt.

21.3.18 Pater meus, avus, proavus, pii ac virtute praediti fuerunt. Sed hoc ipsum te maxime damnabit, quod a talibus ortus, genere tuo indigna perpetres.

21.3.19 Audi quid Propheta Judaeis dicat: Servivit Israel in muliere, et in muliere servatus est; et Christus, Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; et vidit et gavisus est. Et ubique virtutem avorum non ad laudem, sed ad majorem accusationem proferunt.

21.3.20 Haec cum sciamus et nos, nihil non agamus, ut per propria opera salutem consequi possimus, ne frustra in aliorum gestis spem habentes, tunc discamus nos deceptos fuisse, cum nobis haec notitia nihil proderit. Nam in inferno, inquit, quis confitebitur tibi?

21.3.21 Hic ergo poenitentiam agamus, ut aeterna consequamur bona, quae nos omnes nancisci contingat gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria et imperium, simulque Spiritui sancto, in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY