PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.2.2 illud ad eum dicemus quod et antea diximus. Quale uero? Hoc quod Iohannes ait: Ego autem nesciueram eum. Sed ut manifestur Israeli, propter hoc ueni baptizans. Si uero secundum primam etatem mirificauit, nequaquam indigebant Israeli te alio manifestaturo eum.
CLOSE
Griffolini

21.2.2 Ad hoc respondebimus quod superius inquit Iohannes. Ego nesciebam eum. sed ut manifestetur israel: propterea ueni ego in aqua baptisans. Nam si antea miracula fecisset non indiguisset israel qui ipsum manifestaret.
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.2.2 Ad hoc respondebimus, quod superius inquit, Ioannes: Ego nesciebam eum, sed vt manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. Nam si antea miracula fecisset, non indiguisset Israel, qui ipsum manifestaret.
CLOSE
Montfaucon

21.2.2 Respondebimus ei id quod jam primo diximus. Quodnam illud est? Id quod ait Joannes: Ego autem nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. Nam si in primaeva aetate miracula edidisset, non opus habuissent Israelitae altero, qui ipsum indicaret.