Omelia XXI (xx)
21.1.1 Respondit Nathanael, et ait ei: Rabbi, tu es filius dei, tu es rex Israel. Respondit Iesus, et dixit ei: Quia dixi tibi, vidi te sub ficu, credis? maiora his videbis.
21.1.2 Plurimum nobis curandum est, dilectissimi, et omni studio inuigilandum, vt sacrarum scripturarum profundum inspicere possimus, quarum sensus oscitantes nunquam deprehendemus.
21.1.3 Est igitur quam diligentissime inuestigandum, et assiduis precibus insistendum, vt vel aliqua ex parte diuina mysteria assequi valeamus. Ecce hodierna die non paruae nobis, sed multae perscrutationis quaestio proponitur.
21.1.4 Nam cum Nathanael dixisset, Tu es filius dei: respondit Christus, Quia dixi tibi, vidi te sub ficu, credis?1603: credis maiora his videbis. Quid hic quaesitu dignum?
21.1.5 cur Petrus post tot tantaque miracula, post talem doctrinam acceptam, Christum dei filium confessus, ac si reuelationem a patre acceperit, laudatur:
21.1.6 Nathanael vero ante signa, ante doctrinam idem quod Petrus asserens, minime: sed tanquam nihil Christo dignum dixerit, maiorum spe trahitur?
21.1.7 Quidnam hoc? quoniam etsi iisdem verbis et Petrus, et Nathanael vsi sint, non tamen idem ambo senserunt: sed Petrus filium dei tanquam verum deum: Nathanael tanquam hominem tantum confessus est,
21.1.8 quod ex consequentibus constat. Addit enim, Tu es rex Israel. Filius autem dei non modo Israel, sed vniuersi orbis terrarum rex est.
21.1.9 Quod etiam inde ostenditur, quod Petro nihil amplius addidit Christus, sed tanquam perfecto in fide ecclesiam suam eius testimonio aedificaturum pollicitus est:
21.1.10 Nathanael autem tanquam potiori in parte deficienti subdidit. Amen amen dico vobis, amodo videbitis coelum apertum, et angelos dei ascendentes, et descendentes super filium hominis.
21.1.11 Animaduertis quo modo eum a terra paulatim erigit? quo modo animum excitat, ne amplius simplicem hominem coniectetur? Cui enim angeli ministrant, et super quem ascendunt et descendunt, quonam pacto hominem esse existimabitur?
21.1.12 Propterea cum maiora visurum diceret, angelorum ministerium addidit: ac si diceret, hoc tibi magnum Nathanael visum est, propterea me regem confessus es: quid autem dices cum angelos dei super me ascendentes et descendentes videris?
21.1.13 Quibus verbis suadet, vt ipsum angelorum dominum confiteatur: tanquam enim super dilectissimum regis filium, regii ministri et ascenderunt, et descenderunt:
21.1.14 hoc quidem passionis tempore, illud resurrectionis et ascensionis: necnon et ante, cum accesserunt, et ministrabant ei, cum natum annunciarunt, laudarunt, dicentes: Gloria in altissimis deo, et in terra pax,
21.1.15 quando ad Mariam venerunt, quando ad Ioseph. Facit autem, quod saepe alias: duo praedicit, alterum iam praeteritum indicat, alterum ex hoc confirmat futurum.
21.1.16 Illud nanque manifestum erat, quod ante Philippi vocationem esset sub ficu: ascensus autem et descensus angelorum partim fuerant, partim erant futuri, apud crucem videlicet, in resurrectione, in ascensione, qui etsi nondum euenerint, ex praeteritis tamen facit, vt credantur.
21.1.17 Qui enim eius virtutem iam viderat, facilius quae futura audit, credit. Quid igitur Nathanael? nihil respondit.
21.1.18 Christus autem hactenus locutus, secum ea verba reputaturum dimisit: noluit enim omnia simul, sed iacto in terram fertilem semine, sinit vt germinet:
21.1.19 vt alio in loco, inquit, Simile est regnum coelorum homini, qui seminauit bonum semen: cum autem dormiret, venit inimicus eius, et superseminauit zizania in medio tritici, et abiit:
21.1.20 Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi, et fratres eius. Vocatus est autem Iesus et discipuli eius ad nuptias. Vt iam dixi, erat Christus quam alibi in Galilaea notior, quare vocatus nuptiis affuit,
21.1.21 in quibus non dignitati suae, sed nostrae consuluit vtilitati: quippe qui non dedignatus est formam serui accipere, longe minus seruorum nuptiis interesse.
21.1.22 Qui cum publicanis et peccatoribus versabatur, multo minus nuptias recusasset:
21.1.23 non tamen qui inuitauerant, recte de eo sentiebant, neque tanquam magnum quendam inuitabant, sed vt popularem, et vt notum: quod his verbis significat euangelista, Et erat mater Iesu ibi, et fratres eius: ac si dicat, quemadmodum illam et fratres, ita et Iesum vocauerunt.
21.1.24 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum. Vinum non habent. Dignum hoc in loco quaesitu est, vnde in mentem matri venerit, magnum aliquid de filio coniectari: nullum enim adhuc signum fecerat. Hoc enim fecit, inquit, initium signorum Iesus in Cana Galilaeae.
21.2.1 Quod si quis diceret, non idoneum hoc argumentum, quod primum signum fuerit, quoniam additum sit in Cana Galilaeae: ac si diceret, non omnium primum, sed eorum quae illic fecerat.
21.2.2 Ad hoc respondebimus, quod superius inquit, Ioannes: Ego nesciebam eum, sed vt manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. Nam si antea miracula fecisset, non indiguisset Israel, qui ipsum manifestaret.
21.2.3 Vir enim factus, miraculorum multitudine, non Iudaeis modo, sed et Syris, et longinquiora incolentibus, cognitus est tribus annis duntaxat: imo ne tribus quidem indiguit, sed quamprimum nomen eius in omnes diffusum est.
21.2.4 Qui igitur tam breui miraculis claruit, longe magis a prima infantia, si ea fecisset: fuisset enim maiori admirationi, vtpote puer, quam vir, neque tamdiu in obscuro latuisset:
21.2.5 sed nihil a pueris operatus est. Vnum autem duntaxat Lucas testatur: quod annorum duodecim sedisset in templo medius doctorum, et audiens, et interrogans, fuissetque summae omnibus admirationi. Nec immerito a teneris annis Iesus a miraculis abstinuit,
21.2.6 arbitrati enim essent se praestigia videre. Nam si annorum accessu, et aetate maturo multi id suspicati sunt, quid de puero credidissent?
21.2.7 Praeterea maturius eum propter inuidiam crucifixissent, et generatio eius non fuisset credita. Vnde igitur matri venit in mentem aliquid magnum excogitare de filio?
21.2.8 Manifestari iam coeperat et Ioannis testimonio, et ex his quae discipulis praedixerat, et ante haec omnia, ipsa natiuitas, et quae eo tempore euenerant, maximam de puero opinionem concitarant.
21.2.9 Audiebat enim, inquit, omnia de puero, et conseruabat ea in corde suo. Sed quid antea nihil eiusmodi dixit? Quoniam, vt dixi, iam manfestationis tempus aduentabat: antea enim cum tanquam ex medio vulgo aliquis conuersatus esset, nihil adhuc tale mater ausa fuerat:
21.2.10 verum cum Ioannem ad perhibendum de eo testimonium venisse audisset, ac testimonium perhibuisse, et discipulos iam videret, coepit audere. Et deficiente vino, dicit: Vinum non habent.
21.2.11 Optabat enim vt iam hominum gratiam conciliaret, et ipsa clarior filii gratia efficeretur, et fortasse aliquo humano afficiebatur affectu, quemadmodum et fratres eius cum dixerunt: Ostende teipsum mundo: cupidi eius miraculis sibi famam comparare,
21.2.12 idcirco asperius respondit: Quid mihi et tibi mulier? Nondum venit hora mea. Nam quod matrem reuereretur, testatur Lucas quod subditus erat parentibus, et hic euangelista quantam passionis tempore matris curam habuerit.
21.2.13 Vbi enim parentes nihil diuina impedirent mysteria, nihil offenderent, aequum et necessarium est filio parere, neque negare sine magno periculo potest. Contra vero cum intempestiue aliquid petunt, et spiritalem sermonem impediunt, illis obtemperare non est tutum. Propterea et hic ita respondet, et alibi rursum,
21.2.14 Quae est mater mea, et fratres mei, aiebat. Siquidem non adhuc debitam de ipso opinionem habebant, sed more matrum Maria, iure omnia filio se praecepturam censebat, cum tanquam dominum colere, et reuereri deceret, ideo in hunc modum respondit.
21.2.15 Considera quam indignum erat, vniuerso adstante populo, et ad eum, et eius doctrinam audiendum1603: audiendam suspenso, illam in medium accedentem, publicam impedire vtilitatem, et de priuatis rebus habere sermonem, et extra eiusmodi concionem euocare?
21.2.16 Inquit igitur, Quae est mater mea, et fratres mei? non quod matrem contemneret, absit: sed vt maxime vtilitati consuleret, neque occasionem daret, vt de ipso abiectum aliquid coniectaretur:
21.2.17 nam si aliorum curam habebat, et digna se opinione illos imbuere moliebatur, longe magis id in matre curasset.
21.2.18 Cum enim consentaneum sit Mariam, vtpote matrem, priores sibi partes vendicasse: ideo matrem venisse nunciantibus ita respondit,
21.2.19 neque aliter ipsam ex humili ad illam altitudinem erexisset, si semper tanquam a filio honorari existimasset, et non tanquam dominum habuisset.
21.2.20 Hac gratia et hoc in loco inquit, Quid mihi et tibi mulier? Alia praeterea causa afferri potest, non minus necessaria, ne qua in miraculo suspicio oriretur: ab indigentibus enim, non a matre id quaerendum erat.
21.2.21 Quid tandem? Quoniam quae familiarium precibus impetrantur, quanuis magna, raro tamen eorum praedicationibus augentur: indigentium laudes cum quid impetrarint, omni vacant suspicione, nihil ab his simulatur, et multa inde vtilitas prouenit.
21.3.1 Etenim si vel optimus medicus, qui cum multos aegrotos visitauerit, neque ab ipsis, neque eorum familiaribus, sed a sua tantum matre laudaretur, suspecta sane esset laus illa et molesta, nec praesentium quispiam magnum de eo aliquid, vel egregium opinaretur:
21.3.2 propterea asperius locutus: Quid mihi, inquit, et tibi mulier? eam admonens, ne idem amplius tentaret. Curae enim ipsi erat maternus honor, sed longe magis animarum salus, et commune in multos beneficium, cuius gratia humanam carnem accepit.
21.3.3 Non sunt igitur haec liberius ad matrem loquentis, sed diuinae dispensationis verba, vt admoneret pro dignitate miracula facienda.
21.3.4 Quod enim vehementer ipsam, et prae caeteris amaret, et reuereretur, asperiora haec verba, et indignatio demonstrat: quonam pacto, in sequentibus dicemus.
21.3.5 Verum cum audieris mulierem illam dicentem: Beatus venter qui te portauit, et vbera quae suxisti: deinde ipsum respondentem, Quinimmo, beati qui audiunt verbum dei, et custodiunt illud: Ea sententia dictum existima,
21.3.6 non quod matrem negligeret, sed nihil ei vtilitatis matris nomen allaturum ostenderet, nisi bonitate et fide praestaret.
21.3.7 Quod si Mariae nihil sine virtute materna charitas erat profutura, longe minus nobis patris, fratris, matris, filii bonitas,
21.3.8 nisi aliquid nostrum afferamus. Frater, inquit, non redimit, redimet homo? In nullo nanque alio, nisi in solis suiipsius virtutibus, post diuinam gratiam de salute cuipiam sperandum est.
21.3.9 Nam si id profuturum erat per se Mariae, profuisset etiam Iudaeis, quorum consanguineus erat Christus secundum carnem, profuisset ciuitati in qua natus est, profuisset fratribus.
21.3.10 Atqui dum fratres rerum suarum curam habuerunt, nihil eis propinquitatis nomen profuit, sed cum reliquo mundo damnati erant. Tunc autem admirationi esse coeperunt, quando propria claruerunt virtute:
21.3.11 patria vero nihil inde consecuta cecidit, et incendio absumpta est, conciues misere interempti periere, consanguinei secundum carnem nil ad salutem lucrati sunt, deficiente virtutis patrocinio.
21.3.12 Verum apostoli ante omnes clarissimi euaserunt, cum se ad veram et expetendam eius familiaritatem, consuetudinemque per obedientiam contulerunt. Hinc intelligimus fide semper nobis opus esse et vita, quae virtutibus luceat, hoc duntaxat saluos nos facere poterit.
21.3.13 Quantae enim cognati eius admirationi fuerunt, cum ne eorum quidem nomina teneamus, apostolorum autem, et vita, et nomina vbique terrarum decantantur.
21.3.14 Nolimus igitur ob terrenam nobilitatem in superbiam efferri, licet longam progenitorum, et quidem clarissimorum seriem numeremus, eorum virtutes superare contendamus,
21.3.15 scientes aliorum nobis opera non modo nihil in futuro iudicio profutura, verum grauiter nos condemnatura, cum optimorum parentum liberi, et domesticis exemplis eruditi nihil profecerimus.
21.3.16 Hoc ideo in praesentia dico, quoniam multi Gentilium ad fidem, et Christianam religionem a nobis hortati, ad cognatos, progenitores, et familiares suos confugiunt, quod fideles et Christi fuerint assertores.
21.3.17 Quid ad te miser et infoelix? hoc te magis condemnat, quoniam tot progenitorum, tot familiarium exempla ad veritatem complectendam te adducere non potuerunt. Alii fideles quidem, sed vitae nullam curam adhibentes, cum ad virtutem hortantur, idem in suam adducunt excusationem,
21.3.18 quod pater, auus, atauus pietatem maxime coluerint. Id enim te maxime1603: om. accusat, quod ex talium virorum semine his te indignum praestiteris.
21.3.19 Audi prophetam ad Iudaeos loquentem: Seruiuit Israel in muliere: et in muliere seruatus est. Audi Christum: Abraham pater vester exultauit, vt videret diem meum, vidit, et gauisus est. Ita semper bona progenitorum opera non modo nulli ad laudem, sed ad crimen longe quidem grauius ius asscribit.
21.3.20 His igitur animaduersis, nostris ipsorum operibus salutem consequi totis viribus adnitamur, ne spe ab aliis pendente frustrati, tum demum intelligamus, cum nulla nobis poenitentiae erit vtilitas. In inferno enim, inquit, quis confitebitur tibi?
21.3.21 Quam ob rem in hac vita flagitiorum nos poeniteat, vt sempiterna bona consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, nunc et semper, et in secula seculorum, Amen.