PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.3.9 Quia si hoc deberet prodesse secundum se ipsum prodeesset utique et Iudeis. Cognatus enim eorum erat secundum carnem, Christus. Prodesset utique et ciuitati in qua genitus est, prodesset utique et fratribus.
CLOSE
Griffolini

21.3.9 Nam si id profuturum erat per se Mariae, profuisset etiam Iudaeis, quorum consanguineus erat Christus secundum carnem. Profuisset ciuitati, in qua natus est, profuisset fratribus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.3.9 Nam si id profuturum erat per se Mariae, profuisset etiam Iudaeis, quorum consanguineus erat Christus secundum carnem, profuisset ciuitati in qua natus est, profuisset fratribus.
CLOSE
Montfaucon

21.3.9 Nam si partus ad id profuturus Virgini erat; profuturum quoque Judaeis erat, quod Christi secundum carnem cognati essent, profuturum item civitati in qua natus erat, profuturum etiam fratribus.