PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.2.4 Qui igitur in breui tempore ita per multitudinem miraculorum claruit, ut eius nomen manifestum fieret omnibus, multo magis si puer existens a prima etate mirificasset, in tanto tempore non deberet et obliuioni tradi. Nam et ea que fierent inopinabiliora existimarentur esse ceu ab infante facta, et tempus duplex et triplex et multo amplius erat utique.
CLOSE
Griffolini

21.2.4 Qui igitur tam breui miraculis claruit, longe magis a prima infantia, si ea fecisset. Fuisset enim maiori admirationi, utpote puer quam uir, neque tam diu in obscuro latuisset.
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.2.4 Qui igitur tam breui miraculis claruit, longe magis a prima infantia, si ea fecisset: fuisset enim maiori admirationi, vtpote puer, quam vir, neque tamdiu in obscuro latuisset:
CLOSE
Montfaucon

21.2.4 Qui ergo tam brevi spatio temporis ob miraculorum multitudinem ita claruit, ut nomen ejus omnibus notum esset; multo magis si adhuc puer miracula edidisset, non potuisset tanto tempore latere: majori quippe admirationi fuissent miracula a puero facta, cum maxime tempus et duplex et triplex, imo amplius fuerit.