21.1.18 Ideoque Christus usque ad hoc sermonem sistit qui ad eum, concedens singulariter recogitare ea que dicta sunt et uolens omnia repente effundere. Sed et submittens in fertilem terram semina, dimittit eam in uacationem germinare de reliquo.
21.1.18 Christus autem hactenus locutus, secum ea uerba reputaturum dimisit. Noluit enim omnia simul, sed iacto in terram fertilem semine sinit, ut germinet,
21.1.18 Christus autem hactenus locutus, secum ea verba reputaturum dimisit: noluit enim omnia simul, sed iacto in terram fertilem semine, sinit vt germinet:
21.1.18 Ideo Christus hic finem dicendi facit, sinens illum dicta secum reputare, nec volens omnia statim effundere, sed jacto in bonam terram semine, sinit eam fructus per otium proferre.