PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.2.9 Hoc et Lucas nobis ostendit dicens: Maria uero conseruabat omnia uerba hec conferens in corde suo. Cuius gratia ait non ante hoc dixit? Quoniam quod dixi tunc de reliquo manifestandi principium assumpsit. Nam ante hoc quidem ut multorum unus existens, ita conuersabatur. Vnde neque presumebat tale quid ad eum mater dicere.
CLOSE
Griffolini

21.2.9 Audiebat enim, inquit, omnia de puero, et conseruabat ea in corde suo. Sed quid antea nihil eiusmodi dixit? Quoniam, ut dixi, iam manifestationis tempus aduentabat. Antea enim cum tanquam ex medio uulgo aliquis conuersatus esset, nihil adhuc tale mater ausaB: uisa fuerat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.2.9 Audiebat enim, inquit, omnia de puero, et conseruabat ea in corde suo. Sed quid antea nihil eiusmodi dixit? Quoniam, vt dixi, iam manfestationis tempus aduentabat: antea enim cum tanquam ex medio vulgo aliquis conuersatus esset, nihil adhuc tale mater ausa fuerat:
CLOSE
Montfaucon

21.2.9 Audivit enim, inquit,1862: inquit, omnia de puero et conservabat in corde suo. Sed cur, inquies, non id antea dixit? Quia, ut dixi, tunc coepit in publicum prodire. Antehac enim tamquam unus e vulgo versabatur: quapropter non audebat mater tale quidpiam ipsi dicere.