PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.1.8 Et quoniam hoc uerum, manifestum ex hiis que postea, dicta sunt. Dicens enim tu es filius dei, induxit tu es rex Israelis, dei autem filius, non Israelis est solum, sed et orbis terrarum uniuersi.
CLOSE
Griffolini

21.1.8 quod ex sequentibus1470/1486/1530: consequentibus constat. Addidit1470/1486/1530: Addit enim: Tu es rex Israel. Filius autem dei non modo Israel, sed uniuersi orbis terrarum rex est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.1.8 quod ex consequentibus constat. Addit enim, Tu es rex Israel. Filius autem dei non modo Israel, sed vniuersi orbis terrarum rex est.
CLOSE
Montfaucon

21.1.8 Et undenam id nobis liquet? Ex sequentibus. Postquam dixit enim, Tu es Filius Dei, addidit, tu es Rex Israel. Filius autem Dei, non Israelis tantum, sed etiam orbis totius Rex est.