PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.3.21 Igitur hic penitenciam agamus ut eternis potiamur bonis quibus fiat omnes nos potiri gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.
CLOSE
Griffolini

21.3.21 Quamobrem in hac uita flagitiorum nos poeniteat, ut sempiterna bona consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.3.21 Quam ob rem in hac vita flagitiorum nos poeniteat, vt sempiterna bona consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, nunc et semper, et in secula seculorum, Amen.
CLOSE
Montfaucon

21.3.21 Hic ergo poenitentiam agamus, ut aeterna consequamur bona, quae nos omnes nancisci contingat gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria et imperium, simulque Spiritui sancto, in saecula saeculorum, amen.