PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.2.3 Qui enim ad iuuentutem ueniens et ita a miraculis non hiis qui in Iudea solum sed et hiis qui in Syria et ulterius cognitus erat, et hec in tribus annis solum hec faciens; magis autem neque tribus hiis indigens ad ostendendum se ipsum. Mox enim et ex prima ubique auditus eius abiit.
CLOSE
Griffolini

21.2.3 Vir enim factus miraculorum multitudine, non Iudaeis modo, sed et Syris, et longinquiora incolentibus cognitus est, tribus annis duntaxat, immo ne tribus quidem, sed quam primum nomen eius in omnes diffusum est1530: om..
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.2.3 Vir enim factus, miraculorum multitudine, non Iudaeis modo, sed et Syris, et longinquiora incolentibus, cognitus est tribus annis duntaxat: imo ne tribus quidem indiguit, sed quamprimum nomen eius in omnes diffusum est.
CLOSE
Montfaucon

21.2.3 Qui enim cum vir factus esset, ita ex miraculis celebratus est, non in Judaea tantum, sed etiam in Syria et ultra; idque trium tantum annorum spatio: imo ne tribus quidem annis ad famam opus habuit; sed quam primum fama ejus ubique pervagata est.