PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.2.13 Nam ubi quidem nichil impediunt neque intercidunt quid rerum que sunt secundum deum genitores, necessarie est et debitum subici, et non hoc facere periculum magnum. Quando autem intemporanee quid querunt et abscidunt nos a spiritualibus non infallax suaderi.
CLOSE
Griffolini

21.2.13 Vbi enim parentes nihil diuina impedirent mysteria, nihil offenderent, aequum et necessarium erat filio parere, neque negare sine magno periculo potuisset. Contra siquid1470/1486/1530: siquidem cum intempestiuum, et quod spiritalibus esset impedimento petiissent.
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.2.13 Vbi enim parentes nihil diuina impedirent mysteria, nihil offenderent, aequum et necessarium est filio parere, neque negare sine magno periculo potest. Contra vero cum intempestiue aliquid petunt, et spiritalem sermonem impediunt, illis obtemperare non est tutum. Propterea et hic ita respondet, et alibi rursum,
CLOSE
Montfaucon

21.2.13 Ubi enim parentes rem divinam non impediunt neque prohibent, cedendum ipsis est; et si secus fiat, periculum magnum est: cum autem a nobis intempestive quidpiam postulant, nobisque officiunt in spiritualibus, non tutum est ipsis obsequi.