PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.2.20 Igitur et hic quidem huius gratia occasionis dixit: Quid michi et tibi mulier. Sed et propter aliam necessariam non minus. Quam autem, hanc. Vt non suspecta essent miracula que fiebant. Ab hiis enim qui indigebant rogari oportuerat non a matre.
CLOSE
Griffolini

21.2.20 Hac gratia et hoc in loco inquit: Quid mihi et tibi mulier?B/F: mulier. Alia praeterea causa afferri potest non minus necessaria, ne qua suspitio oriretur. Ab indigentibus enim non a matre id quaerendum erat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.2.20 Hac gratia et hoc in loco inquit, Quid mihi et tibi mulier? Alia praeterea causa afferri potest, non minus necessaria, ne qua in miraculo suspicio oriretur: ab indigentibus enim, non a matre id quaerendum erat.
CLOSE
Montfaucon

21.2.20 Hac ergo de causa sic tunc loquebatur: Quid mihi et tibi est mulier? Alia quoque causa non minus necessaria afferri potest; quaenam illa? Ne gesta miracula in suspicionem venirent: ab indigentibus enim, non a matre rogandus erat.