PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.3.20 hec igitur scientes et nos omnia agamus ut per propria opera saluari possimus ut non inaniter nos ipsos ea que ad alios decipientes spe, tunc discamus quoniam inaniter seducti fuimus cum cognationis nobis huius utilitas est nulla. In inferno, enim ait, quis confitebitur tibi?
CLOSE
Griffolini

21.3.20 His igitur animaduersis, nostris ipsorum operibus salutem consequi totis uiribus annitamur, ne spe nostra frustrati, tum demum1470/1486/1530: deum intelligamus, cum nulla nobis poenitentiae erit utilitas. In inferno enim, inquit, quis confitebitur tibi1486: om.?
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.3.20 His igitur animaduersis, nostris ipsorum operibus salutem consequi totis viribus adnitamur, ne spe ab aliis pendente frustrati, tum demum intelligamus, cum nulla nobis poenitentiae erit vtilitas. In inferno enim, inquit, quis confitebitur tibi?
CLOSE
Montfaucon

21.3.20 Haec cum sciamus et nos, nihil non agamus, ut per propria opera salutem consequi possimus, ne frustra in aliorum gestis spem habentes, tunc discamus nos deceptos fuisse, cum nobis haec notitia nihil proderit. Nam in inferno, inquit, quis confitebitur tibi?