PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.1.12 Propterea dixit: Maiora hiis uidebis et ostendens id, induxit angelorum ministrationem. Quod autem dicit tale est: Magnum tibi, O nathanael, uisum est esse hoc, et propterea me regem Israelis confessus es. Quid igitur dices cum uideris angelos in me descendentes?
CLOSE
Griffolini

21.1.12 Propterea1470/1486/1530: Preterea cum maiora uisurum diceret, angelorum ministerium addidit, ac si diceret: Hoc tibi magnum, Nathanael, uisum est, propterea me regem confessus es. Quid autem dices, cum angelos superF/1470/1486: supra me ascendentes et descendentes uideris?
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.1.12 Propterea cum maiora visurum diceret, angelorum ministerium addidit: ac si diceret, hoc tibi magnum Nathanael visum est, propterea me regem confessus es: quid autem dices cum angelos dei super me ascendentes et descendentes videris?
CLOSE
Montfaucon

21.1.12 Ideo dixit, majora his videbis, quod explicans, Angelorum ministerium attulit; ac si diceret: Magnum tibi hoc videtur, o Nathanael, ideoque me ut Israelis Regem confessus es: quid ergo dices cum videris Angelos super me ascendentes et descendentes?