PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.1.16 Etenim eorum que iam dicta sunt, nunc hec quidem demonstrationem acceperunt quale est? Antequam Philippus uocaret te existentem sub ficu, uidi te, hec autem uentura erant et ex parte euenerunt angelorum ascensus et descensus. Qui in cruce, qui in resurrectione et assumptione. Quod et ipsum per ea que dicta sunt dignum fide facit et ante aduentum.
CLOSE
Griffolini

21.1.16 Illud nanque manifestum erat, quod ante Philippi uocationem esset sub ficu. Ascensus autem et descensus angelorum partim fuerant, partim erant futuri, apud crucem uidelicet in resurrectione, in ascensione, qui et si non dum euenerint, ex praeteritis tamen facit, ut credantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.1.16 Illud nanque manifestum erat, quod ante Philippi vocationem esset sub ficu: ascensus autem et descensus angelorum partim fuerant, partim erant futuri, apud crucem videlicet, in resurrectione, in ascensione, qui etsi nondum euenerint, ex praeteritis tamen facit, vt credantur.
CLOSE
Montfaucon

21.1.16 Ex supra dictis alia jam demonstrata fuerant, quale illud erat ante Philippi vocationem, Vidi te sub ficu; alia eventura erant, et ex parte evenerant, Angelorum nempe descensus et ascensus, in cruce, in Resurrectione, in Ascensione: cui rei ex praedictis fidem facit, etiam ante eventum.