PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.3.17 Quid igitur hec ad te miser et infelix? Hoc enim te maxime perdit, quoniam neque ob multitudinem cohabitantium uerecundatus ad ueritatem cucurristi. Rursus alii quidem fideles existentes uitam uero suam negligentes interpellati ad uirtutem, hoc idem utique premittunt dicentes;
CLOSE
Griffolini

21.3.17 Quid ad te miser et infelix? hoc te magis condemnat, quoniam tot progenitorum, tot familiarium exempla ad ueritatem complectendam te adducere non potuerunt. Alii fideles quidem, sed uitae nullam curam adhibentes, cum ad uirtutem hortantur, idem in suam adducunt excusationem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.3.17 Quid ad te miser et infoelix? hoc te magis condemnat, quoniam tot progenitorum, tot familiarium exempla ad veritatem complectendam te adducere non potuerunt. Alii fideles quidem, sed vitae nullam curam adhibentes, cum ad virtutem hortantur, idem in suam adducunt excusationem,
CLOSE
Montfaucon

21.3.17 Quid hoc ad te, miser et infelix,1862: infelix? hoc in perniciem tuam vertitur, quod nec contubernales reverearis, ut ad virtutem curras. Rursus alii quidam, fideles utique, sed ignavi, ad virtutem incitati, idipsum obtendunt.