PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.3.11 Sed ciuitas quidem et cecidit et combusta est, nichil ab hoc lucrans. Interfecti uero sunt, et perierunt ualde miserabiliter, et qui secundum carnem cognati nichil ab ea que ad eum cognatione in hoc ut saluentur lucrantes, quia eam que a uirtute preminetiam non habebant.
CLOSE
Griffolini

21.3.11 Patria uero nihil inde consecuta cecidit, et incendio absumpta est. Conciues misere interempti periere. Consanguinei secundum carnem nihil1470/1486/1530: nil ad salutem lucrati1470/1486/1530: baccati sunt deficiente uirtutis patrocinio.
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.3.11 patria vero nihil inde consecuta cecidit, et incendio absumpta est, conciues misere interempti periere, consanguinei secundum carnem nil ad salutem lucrati sunt, deficiente virtutis patrocinio.
CLOSE
Montfaucon

21.3.11 Urbs autem et excisa et combusta est, nihil hinc mutuata subsidii; cognati vero illi secundum carnem, caesi misere perierunt, nihil ex cognatione ad salutem lucrati, quia virtutis patrocinio destituti erant.