PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.2.11 Volebat enim et illis ponere gratiam et se ipsam clariorem facere per filium. Et fortassis quid et humanum patiebatur quemadmodum et fratres eius dicentes: Manifesta te ipsum mundo uolentes eam que a miraculis gloriam fructificare.
CLOSE
Griffolini

21.2.11 Optabat enim ut iam hominum gratiam conciliaret, et ipsa clarior filii gratia efficeretur, et fortasse aliquo humano afficiebatur affectu, quemadmodum et fratres eius cum dixerunt: Ostende teipsum mundo, cupidi eius miraculis sibi famam comparare.
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.2.11 Optabat enim vt iam hominum gratiam conciliaret, et ipsa clarior filii gratia efficeretur, et fortasse aliquo humano afficiebatur affectu, quemadmodum et fratres eius cum dixerunt: Ostende teipsum mundo: cupidi eius miraculis sibi famam comparare,
CLOSE
Montfaucon

21.2.11 Volebat enim et illos beneficio devincire, seque splendidiorem per filium reddere; et forte humanum quidpiam passa est, ut et fratres ejus qui dicebant: Ostende teipsum mundo, quod vellent ex miraculis sibi gloriam comparare.