PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

21.1.3 Opus autem est et oratione extensa, ut possimus in paruo aliquo perspicere inaccessibilia diuinorum eloquiorum. Ecce enim et hodie non modica nobis questio preiacet, sed et multo indigens studio et scrutatione.
CLOSE
Griffolini

21.1.3 Est igitur quamB: quod diligentissime inuestigandum, et assiduis precibus insistendum, ut uel aliqua ex parte diuina mysteria assequi ualeamus. Ecce hodierna die non paruae nobis, sed multae perscrutationis quaestio proponitur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

21.1.3 Est igitur quam diligentissime inuestigandum, et assiduis precibus insistendum, vt vel aliqua ex parte diuina mysteria assequi valeamus. Ecce hodierna die non paruae nobis, sed multae perscrutationis quaestio proponitur.
CLOSE
Montfaucon

21.1.3 Sed opus est accurato examine, assiduisque precibus, ut vel tantillum possimus in sacra illa mysteria penetrare. Ecce namque hodie non levis nobis quaestio proponitur, sed quae multa egeat diligentia, multa perquisitione.