PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

23.1.10 Propterea et hec scriptura multiformis quedam est, de infinitis uobis loquens rebus. Quia communi natura loquitur hominum. In multitudine uero tanta, omnes necesse passiones esse et si non omnes ab omnibus.
CLOSE
Griffolini

23.1.10 Hac gratia et scriptura uaria est, et uaria loquitur, cum in omnem hominum naturam conditionemque diffunditur, in qua omnes reperiri affectus necesse est, licet non omnes in singulis, his nos purgati
CLOSE
Griffolini-Montanus

23.1.10 hac gratia et scriptura varia est, et varia loquitur, cum in omnem hominum naturam conditionemque diffunditur, in qua omnes reperiri affectus necesse est: licet non omnes in singulis his nos purgati,
CLOSE
Montfaucon

23.1.10 Ideoque Scriptura ipsa varia est, ac de sexcentis rebus edisserit, quia ad communem hominum naturam sermonem dirigit. In tanta vero multitudine, necesse est omnes animi morbos reperiri, licet non omnes in cunctis adsint.