Homilia XXIII (xxii)
23.1.1 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae. Plurimum nos diabolus urget, plurimum nostrae insidiatur saluti. Inuigilandum igitur est1530: est igitur, et contra illius impetus unumquenque se omni ex parte praemunire oportet.
23.1.2 Nam uel minimo1486/1530: nimio aditu, uiam sibi quam latissimam patefacit, paulatim uires accipit. Quod si qua nobis salutis nostrae cura est, ne minima quidem in re eum nobis praeualere permittamus, ne mox in maioribus1486/1530: moribus praeualeat.
23.1.3 Summae nanque amentiae est, ut cum ille tantopere animarum nostrarum perditioni inuigilet, nos contra pro nostra ipsorum salute non eandem adhibeamus diligentiam.
23.1.4 Hunc ego non temere in praesentia sermonem aggressus sum. Timeo ne in medio etiam templo, aliquando hic lupus deliteat non praeuisus a nobis, et insidiis suis, et nostra desidia ouis aliqua a grege, et hac concione aberrans diripiatur.
23.1.5 Nam si eius uulnera sensu deprehenderentur, si corpus offenderetur, non sane esset difficile eius insidias praecauere. Verum cum1470/1486: tum anima inuisibilis inuisibiles plagas accipiat, summa nobis opus est uigilantia, ut1470/1486/1530: Nec tantum unusquisque se ipsum probet.
23.1.6 Nemo enim nouit hominem, ut spiritus hominis, qui in ipso est. Oratio omnibus in medium proponitur communis indigentibus medicina. Vnumquenque auditorum, quod ad morbum suum facit, accipere oportet.
23.1.7 Nescio qui aegrotent, qui ue1470/1486/1530: om. bene ualeant. Iccirco de omnibus loquor affectibus, ut sibi quisque accommodatamB: accomodantam medicinam inueniat. Nunc in auaritiam, nunc in delicias, nunc in luxuriam inuehimur. Rursus uirtutes laudamus.
23.1.8 Timeo enim nequando uni nobis morbo uacantibus, alii quo magis laboretis1470/1486/1530: laboret, medicinam non adhibeam. Si unus hic esset, non tam necessarium ducerem multiplicem habere sermonem.
23.1.9 Sed in tanta concione plurimos esse affectus credibile est. Quamobrem non inmerito hac utimur orationis uarietate, quae in omnes diffusa, quo quisque indigeat, inueniet.
23.1.10 Hac gratia et scriptura uaria est, et uaria loquitur, cum in omnem hominum naturam conditionemque diffunditur, in qua omnes reperiri affectus necesse est, licet non omnes in singulis, his nos purgati
23.1.11 summa cum attentione, quae nobis hodie proposita sunt, audiamus. Hoc, inquit, fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae.
23.1.12 Diximus nuper1470/1486/1530: om. quosdam dicere non fuisse hoc initium signorum, quoniam additum sit1470/1486/1530: om. in Cana Galiaeae,1470/1486/1530: om. sed initium eorum,1470/1486/1530: om. quae illic facta sunt.
23.1.13 Ego hoc non contendo1470/1486/1530: non contendo hoc. Illud affirmo post baptisma Christum miracula facere coepisse, ante nullum.
23.1.14 Hoc siue aliud primum fuerit post baptisma, non admodum quaesitu necessarium ducimus. Et manifestauit gloriam suam. Quo nam pacto?
23.1.15 Non enim multi affuerunt, sed ministri tantum, architriclinus, sponsus. Quo, inquam, pacto manifestauit gloriam suam?B: suam: Ex parte et licet1470/1486/1530: licet: et non tunc secutis tamen temporibus manifestauit. Cum omnes id miraculum essent audituri. Hactenus nanque praedicatur, neque uspiam latet.
23.1.16 Nam quod in illa die non omnes sciuerint, ex sequentibus constat. Siquidem cum dixerit: Manifestauit gloriam suam, addidit: Et crediderunt in eum discipuli eius, qui etiam antea admirati eum fuerant1486/1530: fuerunt.
23.1.17 Vides ne tunc signa maxime fuisse necessaria, quando idonei essent discipuli et praesto ad miracula accipienda? Facilius enim ii1470/1486/1530: om. credituri erant, quorum praedicatione et testimonio1470/1486/1530: om. uniuersus orbis secutis temporibus in Christum credidit, et quo nam modo sine miraculis eius quisquam habuisset cognitionem?
23.1.18 Doctrina, prophetia, miraculum sufficientia fuerunt, quae omnium animos irriperentB: irreperent; 1530: arriperentB: irreperent; 1530: arriperent. Itaque iam anima familiarior magis idonea facta est, quae signis et miraculis moueretur. Quare saepe Euangelistae nihil operatum Christum dicunt, quandoquidem praesentes ad id accipiendum non essent idonei.
23.1.19 Post haec descendit in Capharnaum ipse, et mater eius et fratres et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus. Qua nam gratia cum matre abiit in Capharnaum? Neque enim illic ullum fecit miraculum, neque incolae recte de ipso sentiebant, sed multis flagitiis laborabant,
23.1.20 ut ipse Christus ostendit: Et tu Capharnaum usque ad caelum elata1470/1486/1530: delata usque in1470/1486/1530: ad infernum defererisF: defeceris.
23.1.21 Quoniam, ut mihi uidetur, cum paulopost esset Hierosolymam ascensurus, ante Capharnaum petiit, ne quocunque fratres secum et matrem traheret.
23.1.22 Parum igitur illic matris gratia commoratus, iterum miracula aggreditur. Propterea inquit quod non multo post ascendit Hierosolymam.
23.1.23 Paucis itaque ante Pasca diebus baptizatus uenit Hierosolymam, ubi rem miram aggressus est. Venit in templum et uendentes oues, boues, columbas, et nummularios sedentes eiecit.
23.2.1 Alius Euangelista eum dicentem meminit: Nolite facere domum patris mei speluncam latronum. Hic autem inquit: Domum negotiationis, non quod1470/1486/1530: ut inuicem discordent, sed quod bis eos eiecerit non eodem tempore.
23.2.2 Sed hoc in operum suorum initio, illud iam passionis tempore appropinquante. Quare uehementiori castigatione usus latronum speluncam appellauit. Nunc in ipso principio remissius agit. Ex quo uerisimile est illud iterum factum.
23.2.3 Praeterea quaesitu dignum est, qua gratia adeo Christus hic indignatus est, et maxime cum alias iniuriis contumeliisque affectus, Samaritanus et daemonium habens appellatus nihil tale fecerit.
23.2.4 Nunc non contentus flagello, uerbis etiam in eos inuehitur.1486/1530: inuehitur? Contra cur Iudaei, qui in collatis beneficiis Christum accusabant et persequebantur, cum credibile esset tam acri castigatione grauius excandescere aequo animo tulerunt?
23.2.5 Nulla enim in eum contumelia usi sunt, sed quod signum, inquiunt, ostendis nobis, quia haec facis1470/1486/1530: facis? animaduertis inuidiam incredibilem?1470/1486/1530: incredibilem: Et quo nam pacto in alios collata beneficia magis eos irritabant?
23.2.6 Sed cum speluncam latronum ab iis1530: his templum fieri dicit, ostendit, quae uendebantur a furto, rapina, auaritia, et alienis calamitatibus comparata. Cum autem domum negotiationis, impudentes eos in negociando significat.
23.2.7 Sed qua gratia hoc fecit? Cum1530: fecit, cum morbos esset sabbato curaturus et alia facturus, quae illis transgressio legis uidebantur,1530: uidebantur? ne dei contemptor et patri contrariusF: om. existimaretur, id fecit, ut eorum tolleret suspitionem.
23.2.8 Non enim par erat, ut qui pro templi honore tantam ostendisset indignationem, ab eius domino alienum animum haberet.
23.2.9 Sufficientes sane erant superiores anni, quibus legi paruerat, qui eius erga legislatorem reuerentiam ostenderent, quodque non praeuaricaretur.
23.2.10 Atqui cum credibile esset, superiorem uitam aut obliuioni mandatam, aut incognitam, utpote in paupere et uili casa educati, et cum uilibus conuersati, iam in omnium1470/1486/1530: omni frequentia prope diem festum, cum multi concurrerent, hoc sui facit experimentum1530: exprimentum.
23.2.11 Neque tantum illos eiecit, sed euertit mensas, dispersit argentum, ut illi secum reputarentB/F: reputaret, quod qui se pro domus honore periculis exponeret, eius dominum minime contemneret.
23.2.12 Neque simulationem in ipso quispiam poterat coniectari, cum non uerbo tenus monuisset, sed periculis et contumeliis in medium1530: medio uulgi.
23.2.13 Et cerdonum furorem1530: sacerdotum furori se obiecisset, rem minime contemnendam1530: contemnendam peregit. Hoc sane non simulantis, sed nihil pro diuini templi honore recusantis officium fuit.
23.2.14 Hac gratia operi uerba consenserunt. Non enim dixit domum sanctam sed patris mei.
23.2.15 Patrem appellat. Neque Iudaei indignantur. Simpliciter nanque patrem accoeperunt. Cum autem in posterum expressius se illi aequalem ostendit, tunc exacerbati sunt.
23.2.16 Quid igitur illi,1530: illi? quod signum ostendis nobis, quia haec facis?B/F: facis. O summam dementiam! Quo nam signo opus erat cum malefacta corriperet?1470/1486/1530: corriperet: et dei domum tanta purgaret ignominia?
23.2.17 Zelus ille pro domus dei honore maximum fuit uirtutis signum, quod boni aduerterunt. Recordati nanque sunt discipuli eius tunc, quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me.
23.2.18 Illi autem prophetiae non meminerunt, sed signum quaerebant. Dolebant turpe lucrum auferri, et ut eum ab incoepto auerterent, ad miraculum trahere annituntur.
23.2.19 Ideo a signis abstinuitB/1470/1486: abstrauit, ut antea cum idem peterent. Responderat enim: Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae.
23.2.20 Sed tunc quidem manifestius, nunc latentius, ob nimiam eorum stultitiam. Neque enim qui primum non petentibus signum dederat, petentibus negasset, nisi prauam et fraudulentam eorum mentem cognouisset.
23.2.21 Intellige, quaeso, quid statim rogauerint. Intellige malitiae plenam percontationem. Consentaneum erat, ut Christus eam curam susciperet, et tantae1470/1486/1530: tandem domus ignominia commoueretur.
23.2.22 Illi autem accusant, et uendere sibi licere contendunt, nequeB: et neque a uendendo desistendum, nisi ipse signum ostenderet.1470: ostenderet? Quid ad haec Christus?
23.2.23 Soluite, inquit, templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Multa tunc obscura ad eos locutus est, quae ad implendam prophetiam erant futura clarissima, ut nunc contigit.
23.2.24 Nam cum surrexisset1470/1486/1530: resurrexisset, inquit, a mortuis, recordati sunt discipuli eius, quia hoc dicebat de corpore suo, et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus.
23.2.25 His uerbis alii dubitabant, alii responderunt: Quadraginta et1470/1486/1530: om. sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud?
23.2.26 Secundam templi aedificationem meminerunt. Prima nanque uiginti annis absoluta est.
23.3.1 Sed qua gratia dubitantibus non aperuit se templum carnem suam appellare?1470/1486: appellare Euangelista id interpretatur, Christus tacuit.
23.3.2 Qua, inquam, gratia? Quoniam ipsius uerbis fidem non adhibuissent. Quod si discipuli non erant idonei, qui ea audirent, multo minus turbae1486: turpe. Inquit enim: Cum surrexisset a mortuis, tunc recordati sunt, et crediderunt sermoni et scripturae.
23.3.3 Duo nanque eis proponebantur, alterum resurrectio, alterum longe maius an deus in ipso esset. Vtrunque his uerbis significauit: Soluite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
23.3.4 Quod et Paulus non paruum esse diuinitatis signum ostendens inquit: Qui praedestinatus est filius dei in uirtute secundum spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum Iesu Christi.
23.3.5 Quare et hic et alibi saepe numero hoc signum in medium affert?1470/1486/1530: affert. Cum exaltaueritisB/F: exaltauerit, inquit, filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Et iterum: Non dabitur uobis signum, nisi signum Ionae prophetae. Et hic iterum: In tribus diebus excitabo illud.
23.3.6 Quoniam hoc uel maxime argumento se non esse purum hominem, et mortem sibi subesse, et eius uim et bellum grauissimum mox soluturum ostendebat.
23.3.7 Iccirco inquit: Tunc scietis. Tunc?1470/1486/1530: Tunc. Quando? Quando uidelicet in resurrectione orbem terrarum ad me traham, tunc scietis me ut deum et dei filium dilectissimum ad paternam ulciscendam contumeliam hoc fecisse.
23.3.8 Quid tandem non1470/1486/1530: tandem? Non dixit quibus signis a negociatione mala abstinere oporteret, sed daturum promisit?1470/1486/1530: promisit. Quoniam id eos magis irritasset, hoc autem magis exterruit.
23.3.9 At illi nihil responderunt, cum id incredibile uideretur, et percontari ut impossibile1470/1486/1530: ut impossibile percontari neglexerunt.
23.3.10 Quod si sanae mentis fuissent1486/1530: fuerunt, quod tunc incredibile uisum erat, post tot signa et miracula profecto quaerere et perconctari debuissent, ut eam solueret1486/1530: soluerent dubitationem.
23.3.11 Sed stulti aut eius uerbis aures non adhibebant, aut iniqua interpretatione deprauabant. Propterea Christus obscure ad eos locutus est.
23.3.12 Est autem hoc in loco quaesitu dignum. Quomodo discipuli Christum a mortuis1530: morte resurrecturum ignorabant.1530: ignorabant? Quoniam adhuc spiritali gratia indigni erant. Ideoque cum frequenter eis Christus resurrectionem praedixisset, nihil tamen manifeste intellexerunt, sed quid id esset, inuicem percontabantur.
23.3.13 Videbatur enim haud quaquam credibile, quod se ipsum posset aliquis suscitare, et ita suscitare1470/1486/1530: suscitari. Nec aliam ob causam Petrus reprehensus est, quam quod cum nihil de resurrectione sciret, inquit: Absit a te, domine.
23.3.14 Neque Christus ante rem ipsam hoc manifeste discipulis reuelauit, ne scilicet a principio tanquam rei maxime incredibili diffisi perturbarentur. Neque enim adhuc plane norant, quis esset.
23.3.15 Manifestis nanque operibus nemo non credidisset, solo autem uerbo non ita fides praestari assolet. Hac ratione obscure primum locutus, cum re ipsa fidem confirmauit,
23.3.16 tunc et uerbis prudentiam, et tantam spiritus gratiam infudit, ut repente omnia ad se traheret.
23.3.17 Ille uobis commemorabit, inquit, omnia1470/1486/1530: omnia inquit. Nam si uno duntaxat uesperi pudore abiecto discipuli fugientes Christum negarunt1486/1530: negauerunt, minime superioris temporis operum et uerborum essent recordati, nisi spiritus sancti gratiamB: gratia superne affatim1486/1530: affati accoepissent.
23.3.18 Quod si a spiritu, inquiet quispiam, audituri erant, quid oportuit Christum id prius communicare, praesertim cum non intelligerent? Quoniam non docuit eos spiritus, sed Christi doctrinam in memoriam reduxit.
23.3.19 Quod non parum in eius gloriam cessit. Spiritus nanque1470/1486/1530: itaque gratiae infusio tam larga, tam exuberans a dei gratia ortum habuit.
23.3.20 Inde sua ipsi uirtute donum consecuti sunt. Vitae enim honestate atque sapientia effulxerunt, magnos subierunt labores, et praesentem contempserunt uitam, nullius eam momenti arbitrati.
23.3.21 Hinc super omnes elati, tanquam aquilae leues alte uolantes operibus suis in ipsum caelum euaserunt. Hinc ineffabilem spiritus sancti gratiam consecuti sunt.
23.3.22 Hos et nos, dilectissimi, imitemur, neque extinguamus lampadas1470/1486/1530: lampades, sed eleemosyna clariores reddamus. Huius ignis lux ita seruatur.1530: seruatur, si
23.3.23 In uasa oleum, dum hanc uitam uiuimus, colligamus. Quod nobis neque post hinc migrationem amplius, neque nisi per manus pauperum colligere permittitur.
23.3.24 Colligamus, inquam, abunde, si cum sponso ingredi uolumus. Sin minus extra thalamum1470/1486/1530: om. excludemur. Impossibile enim, impossibile, inquam, est, et si innumera faciamus bona sine eleemosina caelestis regni uel uestibulum quidem attingere.
23.3.25 Quamobrem multa in pauperes utendum est liberalitate, ut arcanis et ineffabilibus illis fruamur bonis, quae utinam omnes consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto nunc et semper in saecula1470/1486/1530: et in secula seculorum Amen.