PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

23.2.2 Sed nunc quidem in initiis, nunc autem in ipsam passionem ueniens hoc facit. Ideoque uehementius sermonibus utens, speloncam uocauit. In principio uero signorum non ita sed remisse quodammodo increpatione utitur. Vnde decens, secundo hoc factum esse.
CLOSE
Griffolini

23.2.2 Sed hoc in operum suorum initio, illud iam passionis tempore appropinquante. Quare uehementiori castigatione usus latronum speluncam appellauit. Nunc in ipso principio remissius agit. Ex quo uerisimile est illud iterum factum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

23.2.2 sed hoc in operum suorum initio, illud iam passionis tempore appropinquante: quare vehementiori castigatione vsus, latronum speluncam appellauit, nunc in ipso principio remissius agit, ex quo virisimile1603: verisimile est illud iterum factum.
CLOSE
Montfaucon

23.2.2 sed et nunc initio praedicationis, atque etiam cum ad passionem pervenisset: quapropter vehementioribus usus verbis, speluncam vocavit: non item nunc initio; sed moderatiore increpatione utitur: unde verisimile sit idipsum bis fecisse.