Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XXIII (fol.40va-42rb)

23.1.1 Hoc fecit initium signorum Ihesus in Chana Galilee. Multum dyabolus iniacet et uehementer undique uastans salutem nostram. Oportet igitur uigilare et insompnes esse utique et undique parietibus et cohibere eius uehementiam.

23.1.2 Si enim paruam quandam assumpserit occasionem, amplum sibi ipsi construit de reliquo introitum et totam introducit paulatim suam uirtutem. Si igitur cura aliqua nobis est salutis nostre, neque in paruis ei concedamus superuenire ut ab hiis ea que magna preuenientes perstringamus.

23.1.3 Etenim ultime dementie est illum quidem tantum demonstrare studium, ut nostram perdat animam. Nos uero per nostram ipsorum salutem neque parem introducere mensuram.

23.1.4 Hec autem a me non simpliciter dicta sunt. Sed quia timeo nequando in medio ouili, et nunc lupus hic stet non uisus a nobis et capta ex hoc fiat ouis desidia et insidiis pernitiosis separata a grege et ab auditione.

23.1.5 Nam siquidem sensibilia essent uulnera, aut et corpus plagas susciperet, non esset laboriosum dinoscere tales insidias. Quia uero inuisibilis est anima, et ipsa ulcera suscepit, multis nobis opus est uigiliis ut unusquisque se ipsum probet.

23.1.6 Nullus enim nouit ea que sunt hominis ut spiritus hominis qui est in Christo. Nam sermo quidem hic omnibus dicitur, et commune preiacet pharmacum hiis qui indigent. Vndique uero audientium accipere est quod aptum est egritudini.

23.1.7 Nescio ego eos qui egrotant. Nescio eos qui sani sunt. Propterea omnem sermonem moneo omnibus hominibus similiter conuenientem et omnibus aptum passionibus. Nunc quidem auaritiam accusans, rursus luxuriam tangens, deinde elemosine componens laudes et obsecrationem, deinde aliarum uniuscuiusque directionum.

23.1.8 Timeo enim nequando circa unam sermonibus uobis occupatis. Lateat passionem aliam curantem, aliis passionibus laborantibus uobis. Itaque siquidem unus esset qui hic congregatur, non utique ita necessarium ualde estimarem multiformem sermonem facere.

23.1.9 Quia uero in multitudine tanta multas esse passiones decens est, non inconuenienter uariamus doctrinam. Omnino enim inueniet sui ipsius utilitatem, sermo omnibus expansus.

23.1.10 Propterea et hec scriptura multiformis quedam est, de infinitis uobis loquens rebus. Quia communi natura loquitur hominum. In multitudine uero tanta, omnes necesse passiones esse et si non omnes ab omnibus.

23.1.11 Ab hiis igitur nos ipsos expurgantes ita diuinis sermonibus nos immittamus, et ita cum intensa ualde mente et que hodie nobis secta sunt audiamus. Que uero hec sunt? Hoc fecit ait initium signorum Ihesus in Chana Galilee.

23.1.12 Dixi et prius quoniam quidam non initium hoc esse aiunt. Quod enim inconueniens inquit adici in Chana Galilee, et ita non initium hoc esse Ihesu signorum?

23.1.13 Ego uero pro hiis utique nichil quidem diligenter scrutarer. Sed quoniam quidem post baptismum signa incepit, et ante baptisma nichil quidem mirificauit et hoc antea ostendimus.

23.1.14 Siue autem hoc siue aliud primum signorum factum est que post baptismum facta sunt, non ualde allegare necessarium michi esse uidetur. Et manifestauit gloriam suam. Qualiter et quomodo?

23.1.15 Neque enim multi attenderunt ei quod fiebat, sed ministri soli et architriclinus et sponsus. Qualiter igitur manifestauit gloriam suam? Quod ad suam demum patrem. Si uero et non tunc, sed tamen postea debebant miraculum audire omnes. Vsque enim nunc cantatur et non latuit usque nunc.

23.1.16 Quoniam enim in illo die non omnes sciuerunt, ab hiis que inducuntur manifestum est. Dicens enim manifestauit gloriam suam induxit. Et crediderunt in eum discipuli eius. Quare et qui ante hoc admirabantur crediderunt.

23.1.17 Vides quoniam signa tunc maxime necessarium erat facere, quando deuoti et attendentes hiis que fiunt, manifeste aderant. Hii enim debebant et credere facilius et cum diligentia attendere hiis que fiebant. Et qualiter utique factus esset cognitus sine signis?

23.1.18 Quoniam et doctrina et prophetia sufficiens est et admirationem imponere audientium animalibus, et suadere cum affectione attendere, anima familiari iam effecta, propterea multis et aliis in locis aiunt euangeliste, non fecisse signum eum propter hominum illic conuersantium peruersitates.

23.1.19 Et post hec descendit Carphanaum, et mater eius et discipuli eius et erant illic non multis diebus. Cuius gratia accedit cum matre Carphanaum? Neque enim miraculum ullum operatus est ibi, neque qui ciuitatem habitabant illam eorum qui sane se habebant ad eum erant, sed eorum qui ualde corrupti;

23.1.20 et hoc manifestauit Christus dicens: Et tu Carphanaum que usque ad celum exaltata es usque ad infernum descendes. Cuius igitur gratia acceditur;

23.1.21 michi uidetur quia paulo post debebat ascendere in Iherosolimam, tunc adisse ut non ubique fratres et matrem trahat.

23.1.22 Adiens quippe et paruum conterens tempus propter eum qui ad matrem honorem ita rursus assumit miracula restaurans eam que genuit, propterea uero adicit quoniam prope erat pascha et ascendit Ihesus Iherosolimam ut ostendat;

23.1.23 quoniam ante paucos dies pasche baptizatus est. Ascendens uero Iherosolimam quid facit? Rem multa auctoritate plenam. Cauponas enim illos et mensularios, et eos qui columbas et boues et oues uendebant. Et ideo illic conuersantes eiecit.

23.2.1 Et alius quidem euangelista habet quoniam eiciens dicebat: Ne facite domum meam speloncam latronum. Hic autem ait domum negotiationis. Non contraria adinuicem dicentes, sed ostendentes quoniam secundo hoc fecit. Etenim non secundum idem tempus utraque facta sunt.

23.2.2 Sed nunc quidem in initiis, nunc autem in ipsam passionem ueniens hoc facit. Ideoque uehementius sermonibus utens, speloncam uocauit. In principio uero signorum non ita sed remisse quodammodo increpatione utitur. Vnde decens, secundo hoc factum esse.

23.2.3 Et cuius gratia aliquis ait hoc ipsum Christus et tanta uehementia usus est aduersus eos? Quod nusquam alibi uidetur faciens et hec, contumeliam et conuitium passus et Samaritanus et demonium habens uocatus ab ipsis.

23.2.4 Neque enim contemptus est sermonibus solum, sed et flagellum accipiens ita eos eiecit. Iudei uero aliis quidem beneficia accipientibus alibi accusant et siluestres fiunt. Nunc autem quando decens erat seruire increpatos, non tali utuntur ad eum modo.

23.2.5 Non enim increpauerunt neque conuitium intulerunt. Sed quid aiunt? Quod signum ostendis nobis quoniam hoc facis? Vides liuoris superhabundantiam, et qualiter aliorum beneficia magis eos exacerbabant;

23.2.6 quoniam cum Christus quando quia quidem speloncam latronum templum fieri ab ipsis ostendens quoniam ea que uendebantur a furto erant et rapina et auaritia, et ex alienis ditabantur calamitatibus. Quandoque uero domum negociationis, inuerecundas eorum cauponas enigmatice insinuans.

23.2.7 Sed age de reliquo cuius gratia hoc fecit. Quia debebat in sabbato curare, et multa talia facere que uidebantur ab eis legis transgressio esse, ut non uideatur ut deo contrarius quedam et contra patrem ueniens hec facere hinc talis suspicionis facit directionem.

23.2.8 Non enim utique qui tantum zelum ostendit pro domo eius, domus dominatori et in ea culto debebat contrarius esse.

23.2.9 Igitur erant quidem sufficientes et anteriores anni in quibus secundum legem uixerat, ostenderet eam que ad legis latorem reuerentiam, et quoniam non contraria promulgans uenit.

23.2.10 Quia uero decens erat illa obliuioni tradita esse tempore, quasi non omnibus existentia cognita. Propterea quia in domo nutriebantur paupere et uili presentibus omnibus de reliquo. Etenim multi aderant quasi festo prope existente id facit et periculose.

23.2.11 Neque enim simpliciter eiecit, sed et mensas euertit et argentum effudit dans eis ex hiis cogitare. Quoniam non utique qui in pericula prohicit se ipsum pro bono ornatu domus dominatorem domus contempneret utique.

23.2.12 Si enim ypocrisim simulans hec faciebat admonere oportebat solum. In pericula uero constituere.

23.2.13 Neque enim quodlibet erat furori tantorum negotiatorum se ipsum tradere et plebem multa planam irrationabilitate hominum cauponum aduersus se ipsum irritare, conuitiantem dampnificantem. Non ypocrisim simulantis erat, sed omnia eligentis pati pro bono ornatu domus.

23.2.14 Propterea neque per ea que fecit solum, sed et per ea que dicit ostendit eam que ad ipsum est consonantiam. Non enim dixit domum sanctum, sed domum patris mei.

23.2.15 Ecce et patrem uocat et non irascuntur. Extimabant enim simpliciter eum dicere. Quia uero procedens apertius loquebatur, ita ut solam representet parilitatis intelligentiam, tunc seuiunt.

23.2.16 Quid igitur illi? Quod signum ostendis nobis aiunt, quoniam hec facis? O de insania ultima! Signa enim oportebat uel opus erat, ut ea que male fiebant cessare faceret, et domum eriperet a tanta uerecundia;

23.2.17 zelum uero talem accipere pro domo dei non maximum signum uirtutis erat? Qui igitur deuoti erant et hic demonstrabantur. Etenim recordati sunt discipuli ait tunc, quoniam est scriptum: Zelus domus tue commedit me;

23.2.18 sed non illi prophetie meminere. Sed quod signum ostendis nobis dicebant. Signum quidem a turpi luchro suo interciso dolentes. Simul autem et prohibent opinantes eum, aut et prouocare hunc ad miracula uolentes adherere hiis que fiebant.

23.2.19 Propterea neque dat eis signum. Quia et prius accedentibus et petentibus idem respondit, dicens: Generatio pernitiosa et adultera signum querit et signum non dabitur ei nisi signum Ione prophete.

23.2.20 Sed tunc quidem manifestius, nunc autem enigmatice magis, facit autem hoc propter ultimam illorum insensibilitatem. Non enim utique qui non penitentes preassumit et signa dat, hic penitentes utique auertisset nisi mentem eorum nouisset pernitiosam esse et dolosam et callidam electionem.

23.2.21 Ipsa enim confestim hec interrogatio excogita quanta plena malicia erat. Condecens enim erat eum acceptare ob studium et zelum, cum deceret obstupefieri quoniam tantam domus facit procurationem;

23.2.22 hii accusant, caupones non esse licere dicentes: Soluere uero cauponam stabulum non possibile esse, nisi signum aliquod ostenderit. Quid igitur Christus?

23.2.23 Soluite hoc templum et in tribus diebus suscitabo illud. Multa et alia talia loquitur hiis quidem qui tunc audiebant non existentia manifesta, hiis autem qui post hec futura manifesta cum euenerit predictionis finis. Quod utique et in prophetia hac factum est.

23.2.24 Quando enim ait: Surrexit a mortuis, tunc recordati sunt discipuli, quoniam hec dixit et crediderunt scripture et sermoni quam dixit.

23.2.25 Quando ante dicebatur, hii quidem apporiabantur quid utique esset quod dictum est. Alii uero ambiguum extimabant, dicentes: In quadraginta et sex annis fabricatum est templum hoc. Tu in tribus diebus suscitabis id?

23.2.26 Quadraginta sex uero annos dixerunt. Posteriorem fabricationem ostendentes; prior enim in unigeniti annorum consummata est mensura.

23.3.1 Cuius gratia non soluit enigma et dixit: Quoniam non de templo dico, sed de carne mea? Sed euangelista quidem postea scribens euangelium, interpretatur quod dictum est? Ipse uero siluit tunc?

23.3.2 Cuius igitur gratia non siluit? Quoniam non utique sermonem suscepisset. Si enim neque discipuli sufficientes quodammodo intelligere quod dictum est fuerant, multo magis turbe. Quando enim ait surrexit a mortuis, tunc recordati sunt et crediderunt sermoni et scripture.

23.3.3 Duo enim erant que obstabant eis interim: unum quidem quod surrectionis, alterum uero quod hoc maius erat si deus erat quintus habitabat. Que utraque enigmatice ostendit, dicens: Soluite templum hoc et in tribus diebus suscitabo illud.

23.3.4 Quod nimirum et Paulus ait non paruum esse signum deitatis, ita dicens: Determinati filii dei in uirtute secundum spiritum sanctitatis ex resurrectione Ihesu Christi.

23.3.5 Propter quid autem et illic hic hoc dat signum et ubique. Nunc quidem dicens: Quando exaltaueritis filium hominis, tunc scietis quoniam ego sum. Nunc autem non dabitur uobis signum nisi signum Ione. Et hic rursus in tribus diebus suscitabo illud?

23.3.6 Quoniam hoc maxime erat quod ostendebat eum non esse hominem nudum, hoc scilicet posset aduersus mortem statuere triumphum, et tyrannidem eius longam et difficile eius prelium dissoluere ita uelociter.

23.3.7 Propterea ait: Tunc scietis. Quando? Cum resurgens traham orbem terrarum. Tunc enim scietis quoniam hec ut deus et dei proprius filius faciebam. Vindicans eam que ad patrem inuitiam.

23.3.8 Sed quid utique non dixit. Et quibus signis est opus ad cessare faciendum quod male fit. Sed enunciauit daturum esse signum? Quoniam illo quidem modo illos exacerbasset, hoc uero modo magis stupefecit.

23.3.9 Sed tamen nichil ad hoc dixerunt. Etenim uisum est eis incredibile dicere, sed neque interrogare sustinuerunt, sed ut impossibile existens transcurrerunt.

23.3.10 Si uero intellectum haberent, et si tunc eis incredibile uisum est esse, quoniam tamen multa fecit signa, tunc utique attendentes interrogassent questionem eius solui?

23.3.11 Sed insensati existentes hiis quidem eorum que dicebantur neque uniuersaliter attenderunt. Alia uero cum pernitiosa audiebant mente. Ideoque Christus enigmatice ad eos loquebatur.

23.3.12 Sed quod queritur illud est qualiter discipuli nesciebant quoniam oportet eum suscitari a mortuis. Quoniam nundum spiritus erant digni effecti gratia. Ideo continue eos qui de resurrectione erant audientes sermones, nichil intelligebant sed excogitabant secundum se ipsos, quid hoc est.

23.3.13 Etenim et multum alienum et preter opinionem erat quod dicebatur hoc, scilicet se ipsum posse aliquem resuscitare ita. Propterea et Petrus increpatus est quia nichil sciens de resurrectione, dicebat: Propitius esto tibi.

23.3.14 Et neque Christus ante rem ei manifeste hoc reuelauit, ut non scandalizarentur in principio dubitantes de eo quod dicebatur. Propterea quod multum inopinabile erat. Et quod nundum manifeste ipsum Christum sciebant quis esset.

23.3.15 Nam de hiis quidem, que per res clamabant, nullus utique dubitaret. De hiis autem que per sermones dicebantur, decens erat quosdam dubitare. Propterea in primis sinit conuelatum esse hunc sermonem.

23.3.16 Quando uero per experientiam ad ueritatem duxit ea que dicta sunt, tunc de reliquo dedit discipulis suis et uerborum horum intelligentiam, et tantam spiritus gratiam, ut repente simul omnia susciperent.

23.3.17 Ille enim ait uos rememorabit omnia. Qui enim et eam que ad ipsum erat reuerentiam in una solum proiecerant, uespera et fugerunt, et neque uidisse eum dicebant uacationem. Demum utique eorum que in omni tempore facta sunt cum Christo et dicta meminissent, nisi multa potiti sunt gratia.

23.3.18 Et si a spiritu ait audire debebant quod opus erat eis conuenire cum Christo? Debentes non detinere ea que dicebantur? Quoniam non docebatur spiritus, sed rememorabat que preassumens Christus dixit.

23.3.19 Non paruam autem in gloriam conferebat Christi immitti memorie eorum que dicta sunt eos. Igitur in principio quidem dei, enuntiatione factum est superuolasse spiritus gratiam ita copiosam et multam.

23.3.20 Postea uero et sui ipsorum uirtutis detinere donum. Vitam enim ostenderunt preclaram, et multam prophetiam et magnos labores. Etenim deriserunt quidam presentem uitam. Nichil autem extimarunt humana;

23.3.21 sed superiores omnibus facti sunt et sicut quedam aquile leues alte uolantes per opera ad ipsum abierunt celum, et per hec habuerunt spiritus gratiam ineffabilem.

Morale xxiii. de elemosina.

23.3.22 Eos igitur obsecro et uos imitemur et non extingamus lampades, sed custodiamus lucidas per elemosinam. Huius ignis lux ita detinetur.

23.3.23 Congregemus igitur in uasis oleum donec hic sumus. Neque enim est hoc emere cum abierimus illic neque aliter accipere nisi per inopum manum.

23.3.24 Coadunemus itaque hinc iam cum multa copiositate, id est si demum uolumus cum sponso intrare. Si uero non, extra thalamum manere necesse est. Impossibile enim est et si infinita direxerimus bona sine elemosina intrare pre foribus regni celorum.

23.3.25 Ideo cum multa hanc ostendamus copiositate ut potiamur ineffabilibus bonis quibus fiat omnes nos frui gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY