PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

23.1.7 Nescio ego eos qui egrotant. Nescio eos qui sani sunt. Propterea omnem sermonem moneo omnibus hominibus similiter conuenientem et omnibus aptum passionibus. Nunc quidem auaritiam accusans, rursus luxuriam tangens, deinde elemosine componens laudes et obsecrationem, deinde aliarum uniuscuiusque directionum.
CLOSE
Griffolini

23.1.7 Nescio qui aegrotent, qui ue1470/1486/1530: om. bene ualeant. Iccirco de omnibus loquor affectibus, ut sibi quisque accommodatamB: accomodantam medicinam inueniat. Nunc in auaritiam, nunc in delicias, nunc in luxuriam inuehimur. Rursus uirtutes laudamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

23.1.7 Nescio qui aegrotent, qui bene valeant, idcirco de omnibus loquor affectibus, vt sibi quisque accommodatam medicinam inueniat. Nunc in auariciam, nunc in delicias, nunc in luxuriam inuehimur, rursus ad eleemosynam hortamur et alias virtutes laudamus.
CLOSE
Montfaucon

23.1.7 Aegros non novi, nec bene valentes: ideo de rebus omnibus loquor, ea quae animi morbis singulis competant: modo de avaritia, mox de mensae deliciis; hinc libidinem aggredior: postea vero eleemosynam laudo, ad illamque erogandam hortor; hinc bonorum operum alia genera.