Commentarius

[Homilia XXIII]

23.1.1 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae. Vehementer instat diabolus, et saluti nostrae undique insidiatur. Vigilandum itaque, et undique ipsi aditus intercludendus est.

23.1.2 Nam si vel parvam invenerit occasionem, latum sibi postea parabit1862: apparabit ingressum, et vim suam totam paulatim inducet. Si itaque salutis nostrae aliquam rationem habeamus, ne in parvis quidem rebus ipsum accedere sinamus, ut per haec majoribus occurramus.

23.1.3 Nam extremae insipientiae esset, si dum tantam ille diligentiam adhibet, ut animam perdat nostram, nos pro salute nostra non parem adhibeamus solicitudinem.

23.1.4 Haec a me non sine causa dicta sunt; sed quia timeo, ne in media caula nunc ille lupus adstet occultus, ovemque rapiat, quae se vel ex segnitie vel dolo malo a grege auditorum semoverit.

23.1.5 Nam vulnera si sub sensum caderent, aut si corpus plagas acciperet, non opus esset insidias hasce tantum praecavere. Quia vero invisibilis anima est, ipsaque vulneribus confoditur, multa nobis opus est vigilantia, ut unusquisque sese exploret.

23.1.6 Nemo enim novit ea quae sunt hominis, ut spiritus hominis qui in ipso est. Oratio enim ad omnes pervadit, et commune omnibus offert remedium: sed ad singulos auditores pertinet illa accipere, quae morbo suo depellendo sunt congruentia.

23.1.7 Aegros non novi, nec bene valentes: ideo de rebus omnibus loquor, ea quae animi morbis singulis competant: modo de avaritia, mox de mensae deliciis; hinc libidinem aggredior: postea vero eleemosynam laudo, ad illamque erogandam hortor; hinc bonorum operum alia genera.

23.1.8 Timeo enim ne dum uni morbo curando incumbo, alii remedium afferam, dum vos aliis aegritudinibus laboratis. Si unus tantum hic adesset, non necessarium ducerem multiplicem habere sermonem.

23.1.9 Quia vero in tanta multitudine, multos esse morbos verisimile est, non sine causa doctrinam variamus: sermo quippe in omnes effusus, suam certe utilitatem habebit.

23.1.10 Ideoque Scriptura ipsa varia est, ac de sexcentis rebus edisserit, quia ad communem hominum naturam sermonem dirigit. In tanta vero multitudine, necesse est omnes animi morbos reperiri, licet non omnes in cunctis adsint.

23.1.11 His itaque nos expurgantes, divina verba quae hodie lecta sunt intentis admodum animis audiamus. Quaenam illa sunt? Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae.

23.1.12 Dixi nuper quosdam non hoc initium esse putare. Quid enim, inquiunt, si dicatur id de Cana Galilaeae tantum, nam hoc initium fecit in Cana.1862: tantum? nam Hoc initium, inquit, fecit in Cana.

23.1.13 Ego vero hac de re non curiosius edisseram; sed dico ipsum post baptisma signa edere coepisse: ante baptisma vero nullum fecisse, jam declaravimus.

23.1.14 Sive autem hoc, sive aliud post baptisma primum signum fuerit, disquirere non operae precium esse existimo. Et manifestavit gloriam suam. Quo modo et qua ratione?

23.1.15 Neque enim multi rei gestae attendebant; sed ministri tantum, architriclinus et sponsus. Quomodo ergo manifestavit gloriam suam? Quantum in ipso erat. Quod si non tunc, certe postea omnes miraculum audituri erant; nam ad hoc usque tempus celebratur nec latet.

23.1.16 Quod autem illo die non omnes id noverint, ex sequentibus palam est: postquam enim dixerat, manifestavit gloriam suam, subdidit: et crediderunt in eum discipuli ejus, qui prius mirabantur.

23.1.17 Viden’ tunc maxime necessarium fuisse ut miracula ederentur, cum probi homines, qui dictis attendebant, aderant? Hi enim et facilius credituri erant, et gesta accurate observaturi. Et quomodo notus fuisset sine miraculis?

23.1.18 Certe satis erant doctrina, et prophetia cum miraculo conjuncta, ut ea in auditorum animos insinuarent, ut jam assueti, gestis rebus cum affectu attenderent. Ideo alibi saepe dicunt Evangelistae, ipsum non edidisse signa, propter hominum illorum perversitatem.

23.1.19 Et post haec descendit in Capernaum ipse et mater ejus et fratres et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus. Cur cum matre Capernaum venit? Neque enim ibi ullum fecit miraculum; neque urbis istius incolae probe erga illum affecti erant: sed admodum corrupti.

23.1.20 Illudque Christus significavit dicens: Et tu Capernaum usque ad caelum elata, usque ad infernum deprimeris. Cur ergo illo se confert?

23.1.21 Ut mihi quidem videtur, quia paulo post iturus erat Jerosolymam; ideo tunc abiit, ne matrem et fratres ubique secum traheret.

23.1.22 Abiens igitur illicque in matris honorem paulum commoratus, iterum miracula aggreditur, cum illam ibi reliquisset. Ideo dicit ipsum non paucis elapsis diebus, venisse Jerosolymam.

23.1.23 Paucis ergo ante Pascha diebus baptizatus est. Et Jerosolymae quid agit? Rem magnae auctoritatis. Nam negotiatores illos, nummularios, eos qui columbas vendebant et boves et oves, ideoque illic versabantur, ejecit.

23.2.1 Alius autem Evangelista narrat ejicientem illum dixisse, Nolite facere domum Patris mei speluncam latronum; hic vero dicit, domum negotiationis: non contraria loquentes, sed demonstrantes ipsum id bis fecisse, et haec non eodem gesta tempore fuisse;

23.2.2 sed et nunc initio praedicationis, atque etiam cum ad passionem pervenisset: quapropter vehementioribus usus verbis, speluncam vocavit: non item nunc initio; sed moderatiore increpatione utitur: unde verisimile sit idipsum bis fecisse.

23.2.3 Et cur, inquies, id Christus et cum tanta vehementia fecit, quanta nusquam agere deprehenditur, et haec cum contumeliis et convitiis affectus, Samaritanus et daemoniacus ab illis vocaretur?

23.2.4 Neque enim verbis contentus, cum flagello etiam illos expulit. Judaei, cum aliis beneficium confertur, accusant et efferuntur; quando autem par esse videbatur illos exasperari castigatos, non ita aspere agunt.

23.2.5 Neque enim increparunt, aut contumelia affecerunt, sed quid dixerunt? Quod signum ostendis nobis quia talia facis? Viden’ livorem ingentem, et quomodo aliis illata beneficia indignius ferrent?

23.2.6 Aliquando igitur templum ab illis speluncam latronum factum esse dicebat, ostendens illa quae vendebantur, furto parta fuisse, atque ex rapina et avaritia prodire, ipsosque ex aliorum calamitate ditescere; aliquando autem domum negotiationis dicit, impudentem negotiationem significans.

23.2.7 Sed cur hoc fecit? Quia futurum erat ut in sabbato curaret, et multa hujusmodi faceret, quae ipsi putabant transgressionem esse legis; ne videretur Deo adversarius esse, qui contra Patrem id faciendo insurgeret, jam hinc illorum hujusmodi suspicionem corrigit.

23.2.8 Nam qui pro templi honore tantam ostenderat indignationem, templi Domino, qui in ipso colebatur, non adversaturus erat.

23.2.9 Satis erant superiores anni quibus secundum legem vixerat, ut probaretur ejus erga legislatorem reverentia, ipsumque non legi adversaturum esse.

23.2.10 Quia autem illi anni in oblivionem venturi erant, quia omnibus noti non erant, eo quod in paupere domo enutritus fuisset; omnibus praesentibus, utpote die festo appropinquante, id facit, nec sine periculo.

23.2.11 Neque solum enim ejecit; sed et mensas evertit, argentum effudit, ut illi secum reputarent, eum qui ob decorem domus sese in pericula conjiceret, dominum domus non despicere.

23.2.12 Si enim id simulate tantum fecisset, hortari solum oportuisset: nam se in pericula conjicere, audax facinus erat.

23.2.13 Neque enim leve illud erat sese forensium furori objicere, et brutorum hominum, mercatorum videlicet, turbam contumeliis onerare et adversum se exasperare; id non simulantis erat, sed pro domus decore pericula omnia adeuntis.

23.2.14 Quamobrem non gestis solum, sed etiam dictis ostendit suam cum Patre concordiam: non dixit enim domum sanctam, sed domum Patris mei.

23.2.15 Ecce Patrem vocat, nec indignantur. Putabant enim ipsum simpliciter loqui. Sed quia deinde clarius loquutus est, ut suam cum Patre aequalitatem declararet; tunc in furorem acti sunt.

23.2.16 Quid igitur illi? Quod signum nobis ostendis, inquiunt, quia haec facis? O summam amentiam! Quo signo opus erat, ut a male faciendo desinerent, et domum a tanta turpitudine liberarent?

23.2.17 Ille tantus pro domo Dei zelus, nonne maximum virtutis signum erat? Probi autem viri hinc agniti sunt: nam recordati sunt discipuli ejus tunc quia scriptum est, Zelus domus tuae comedit me.

23.2.18 At non illi prophetiae meminerunt, sed dicebant, Quod signum ostendis nobis? De turpi amisso lucro dolentes, sperantesque se sic posse illum abducere, ad miraculum patrandum evocant, ut factum ejus coarguant.

23.2.19 Ideo signum non dat illis. Imo cum prius accessissent signum petentes, hoc respondit: Generatio prava et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae.

23.2.20 Sed tunc clarius; nunc autem magis aenigmatice. Illud autem agit ob extremam illorum insaniam. Neque enim ille qui non petentes praeveniebat et signa dabat, petentes repulisset, nisi illos prava et dolosa mente fuisse scivisset.

23.2.21 Nam vel ipsa interrogatio quanta nequitia plena esset, consideres velim. Cum enim oportuisset ejus studium ac zelum approbare, atque obstupescere, quod talem domus curam gereret;

23.2.22 illi accusant, ac vendere sibi licere contendunt, neque licere sibi a vendendo desistere, nisi ipse1862: ipsi signum ostendat. Quid ergo Christus?

23.2.23 Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Multa hujusmodi loquitur, quae audientibus sint obscura, sed post futuris clara: cur hoc? ut cum rei praedictae finis adveniret, probaretur ipsum jam olim id praescivisse; quod in hac prophetia accidit.

23.2.24 Nam ait: Cum resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus quia hoc dicebat: et crediderunt Scripturae et sermoni quem dixit Jesus.

23.2.25 Cum haec dicerentur; alii dubitabant quandonam id eventurum esset; alii contendebant dicentes: Quadraginta sex annis aedificatum est templum hoc: et tu in tribus diebus excitabis illud?

23.2.26 Quadraginta sex annis dicentes postremam templi constuctionem significant; prior enim viginti annis absoluta fuit.

23.3.1 Cur ergo aenigma illud non solvit, neque dixit: Non de hoc templo loquor, sed de carne mea. Verum Evangelista, diu postea scribens Evangelium, dictum illud explicavit; ille vero tacuit.1862: tacuit?

23.3.2 Quare? Quia verbis ejus fidem non habuissent. Si enim ne quidem discipuli poterant tunc intelligere, multo minus turbae. Cum surrexisset, inquit, Jesus a mortuis, tunc recordati sunt, et crediderunt sermoni et Scripturae.

23.3.3 Duo enim ipsis tunc proponebantur; resurrectio, et, quod majus erat, num Deus esset is qui intus habitabat; quae ambo subindicavit dicens: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud:

23.3.4 quod Paulus dicit non parvum esse divinitatis signum, his verbis: Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum Jesu Christi.

23.3.5 Cur et illic et hic et ubique hoc signum dat; modo dicens, cum exaltatus fuero; et, cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum; modo autem, et signum non dabitur vobis, nisi signum Jonae; atque hic rursum, in tribus diebus excitabo illud?

23.3.6 Quia hoc maxime argumento ostendebatur ipsum non esse purum hominem, quod posset adversus mortem tropaeum erigere, ac diuturnam illius tyrannidem difficileque bellum illud tam cito solvere.

23.3.7 Ideo ait: Tunc scietis. Tunc, quandonam? Cum postquam resurrexero attraham totum orbem: tunc scietis me ut Deum et verum Dei Filium id fecisse, ad ulciscendam Patri illatam contumeliam.

23.3.8 Cur autem non dicit, quibus opus esset signis, ad male factum tollendum, sed se signum daturum esse pollicitus est? Quia sic illos magis irritasset; hoc autem modo magis exterruit.

23.3.9 Attamen nihil ad hoc responderunt: videbatur enim illis incredibile quidpiam dicere, nec ultra interrogare valuerunt; et quasi res fieri non posset, missam illam fecerunt.

23.3.10 Quod si mente valuissent, etiamsi illud incredibile videretur esse, postquam multa signa fecerat, tunc interrogassent illum, tunc precati fuissent ut illorum dubitationem solveret;

23.3.11 sed insani cum essent, aliis dictis ne minimum quidem attenderant: alia vero cum mala mente audiebant. Ideoque Christus aenigmatice ipsis loquebatur.

23.3.12 Sed quod jam quaeritur hoc est, cur discipuli non noverint ipsum a mortuis resurrecturum esse? Quia nondum Spiritus gratia dignati fuerant. Quapropter de resurrectione frequenter audientes, nihil intelligebant: sed cogitabant intra se quid hoc esset.

23.3.13 Nam stupendum et inexspectatum erat, quod dicebatur, quod nempe quispiam sese posset resuscitare, atque illo modo resuscitare. Ideo Petrus increpatus fuit, quod cum nihil nosset de resurrectione, diceret: Propitius esto tibi.

23.3.14 Neque Christus ante rem ipsam hoc illis revelavit, ne illis offendiculo esset, qui initio vix fidem habebant iis quae dicebantur, quod ea admodum inexspectata essent, neque clare scirent quis esset Jesus.

23.3.15 Iis enim quae operibus ipsis clare comprobantur, nemo fidem negaverit; illis vero quae verbis solum proferebantur, verisimile erat quosdam fidem esse negaturos.

23.3.16 Idcirco sinebat initio rem occultam manere; cum autem experimento dicta sua vera comprobabat, tunc verborum dabat intelligentiam, tantamque Spiritus gratiam, ut confestim omnia acciperent.

23.3.17 Ille enim, inquit, vobis commemorabit omnia. Nam qui conceptam de illo reverentiam, una vespera deposuerunt ac fugerunt, qui se dicebant non nosse illum, vix omnium quae multo tempore facta dictaque fuerant, recordati fuissent, nisi magnam consequuti fuissent Spiritus gratiam.

23.3.18 Si vero, inquies, a Spiritu audituri erant, quid opus erat illos cum Christo versari, non intellecturos ea quae dicebantur? Quoniam Spiritus non docuit, sed in memoriam revocavit ea quae Christus dixerat.

23.3.19 Non parum autem ad gloriam Christi conferebat, quod Spiritus mitteretur ad renovandam dictorum suorum memoriam. Initio quidem ex Dei beneficio fuit, quod Spiritus gratia involaret, ita copiosa et ampla.

23.3.20 Deinde eorum virtutis fuit, quod donum tantum retinerent. Vitam quippe sanctitate conspicuam ducebant, multamque sapientiam exhibebant, laboresque magnos: vitam praesentem contemnebant, humana nihili pendebant;

23.3.21 sed superiores omnibus fuere; ac sicut aquilae leves in altum volantes, operibus ad ipsum caelum pertingebant, perque opera ingentem Spiritus gratiam obtinebant.

23.3.22 Hos itaque nos quoque imitemur: ne exstinguamus lampades nostras; sed lucidas per eleemosynam reddamus. Hujusce ignis lumen ita servatur.

23.3.23 Colligamus igitur oleum in vasis, dum vivimus. Neque enim post discessum hinc1862: hunc nostrum possumus illud emere, nec aliunde accipere, nisi per manus pauperum.

23.3.24 Illud, inquam, hinc abunde colligamus, si velimus cum sponso ingredi: sin minus, extra thalamum necessario manebimus. Impossibile enim, impossibile, inquam, est, etiamsi mille bona edamus opera, sine eleemosyna ad regni limina ingredi.

23.3.25 Ideo illam admodum liberaliter exhibeamus, ut ineffabilibus fruamur bonis, quae utinam nos omnes consequamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria et imperium ubique, nunc et semper, et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY