23.2.21 Ipsa enim confestim hec interrogatio excogita quanta plena malicia erat. Condecens enim erat eum acceptare ob studium et zelum, cum deceret obstupefieri quoniam tantam domus facit procurationem;
23.2.21 Intellige, quaeso, quid statim rogauerint. Intellige malitiae plenam percontationem. Consentaneum erat, ut Christus eam curam susciperet, et tantae1470/1486/1530: tandem domus ignominia commoueretur.
23.2.21 Intellige, quaeso, quid statim rogauerint: intellige maliciae plenam percontationem. Cum enim deceret vt ipsius studium et zelum susciperent, cum oporteret eos obstupescere et admirari quod tantam domus curam gereret,
23.2.21 Nam vel ipsa interrogatio quanta nequitia plena esset, consideres velim. Cum enim oportuisset ejus studium ac zelum approbare, atque obstupescere, quod talem domus curam gereret;