Omelia XXIII (xxii)

23.1.1 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae. Plurimum nos diabolus vrget, plurimum nostrae insidiatur saluti. Inuigilandum est igitur, et contra illius impetus1603: imperium vnumquenque se omni ex parte praemunire oportet:

23.1.2 nam vel minimo aditu viam sibi quam latissimam patefacit, paulatim vires accipit. Quod si qua nobis salutis nostrae cura est, ne minima quidem in re eum nobis praeualere permittamus, ne mox in maioribus praeualeat.

23.1.3 Summae nanque amentiae est, vt cum ille tantopere animarum nostrarum perditioni inuigilet, nos contra pro nostra ipsorum salute non eandem adhibeamus diligentiam.

23.1.4 Hunc ergo non temere in praesentia sermonem aggressus sum. Timeo ne in medio etiam templo aliquando hic lupus deliteat non praeuisus a nobis, et insidiis suis et nostra desidia, ouis aliqua a grege et hac concione aberrans diripiatur.

23.1.5 Nam si eius vulnera sensu deprehenderentur, si corpus offenderetur, non sane esset difficile eius insidias praecauere: verum cum anima inuisibilis inuisibiles plagas accipiat, summa nobis opus est vigilantia, vt vnusquisque seipsum probet.

23.1.6 Nemo enim nouit hominem, vt spiritus hominis qui in ipso est. Oratio omnibus in medium proponitur, communis indigentibus medicina. Vnumquenque auditorum, quod ad morbum suum facit, accipere oportet.

23.1.7 Nescio qui aegrotent, qui bene valeant, idcirco de omnibus loquor affectibus, vt sibi quisque accommodatam medicinam inueniat. Nunc in auariciam, nunc in delicias, nunc in luxuriam inuehimur, rursus ad eleemosynam hortamur et alias virtutes laudamus.

23.1.8 Timeo enim nequando vni nobis morbo vacantibus, alii quo magis laboret, medicinam non adhibeam. Si vnus hic esset, non tam necessarium ducerem multiplicem habere sermonem,

23.1.9 sed in tanta concione plurimos esse affectus credibile est. Quam ob rem non immerito hac vtimur orationis varietate, qua in omnes diffusa, quo quisque indigeat, inueniet:

23.1.10 hac gratia et scriptura varia est, et varia loquitur, cum in omnem hominum naturam conditionemque diffunditur, in qua omnes reperiri affectus necesse est: licet non omnes in singulis his nos purgati,

23.1.11 summa cum attentione, quae nobis hodie proposita sunt, audiamus. Hoc, inquit, fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae.

23.1.12 Diximus quosdam dicere, non fuisse hoc initium signorum omnium, sed eorum quae in Cana Galilaeae facta sunt.

23.1.13 Ego non contendo hoc. Illud affirmo, post baptisma Christum miracula facere coepisse, ante nullum:

23.1.14 hoc siue aliud primum fuerit post baptisma, non admodum quaesitu necessarium ducimus. Et manifestauit gloriam suam. Quo nam pacto?

23.1.15 Non enim multi attendebant, sed ministri tantum, Architriclinus, sponsus. Quo, inquam pacto manifestauit gloriam suam? Quantum quidem in ipso erat, manifestauit: Quod si vero non tunc, postea tamen omnes illud miraculum erant audituri. Hactenus nanque praedicatur, neque vspiam latet.

23.1.16 nam quod in illa die non omnes sciuerint, ex sequentibus constat, siquidem cum dixerit, Manifestauit gloriam suam: addidit, Et crediderunt in eum discipuli eius. Qui etiam antea admirati eum fuerunt.

23.1.17 Videsne tunc signa maxime fuisse necessaria, quando idonei essent discipuli, et praesto ad miracula accipienda? facilius enim hi credituri erant, quorum praedicatione vniuersus orbis secutis temporibus in Christum credidit. Et quo nam modo sine miraculis eius quisquam habuisset cognitionem?

23.1.18 doctrina, prophetia, miraculum, sufficientia fuerunt, quae omnium animos arriperent. Itaque iam anima familiarior, magis idonea facta est, quae signis et miraculis moueretur. Quare saepe euangelistae nihil operatum Christum dicunt, quandoquidem praesentes ad id accipiendum non essent idonei.

23.1.19 Post haec descendit in Capernaum ipse, et mater eius, et fratres, et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus. Qua nam gratia cum matre abiit in Capernaum? neque enim illic vllum fecit miraculum, neque incolae recte de ipso sentiebant, sed multis flagitiis laborabant,

23.1.20 vt ipse Christus ostendit: Et tu Capernaum, vsque ad coelum elata, vsque ad infernum defereris.

23.1.21 Quoniam, vt mihi videtur, cum paulo post esset Hierosolymam ascensurus, ante Capernaum petiit, ne quocunque fratres secum et matrem traheret.

23.1.22 Parum igitur illic matris gratia commoratus, iterum miracula aggreditur. Propterea inquit, quod non multo post ascendit Hierosolymam,

23.1.23 paucis itaque ante Pascha diebus baptizatus venit Hierosolymam, vbi rem miram aggressus est. Venit in templum, et vendentes oues, boues, columbas, et nummularios sedentes eiecit.

23.2.1 Alius euangelista eum dicentem meminit: Nolite facere domum patris meis1603: mei speluncam latronum: hic autem, inquit, Domum negociationis. Non inuicem discordantes, sed demonstrantes quod bis eos eiecerit, non eodem tempore:

23.2.2 sed hoc in operum suorum initio, illud iam passionis tempore appropinquante: quare vehementiori castigatione vsus, latronum speluncam appellauit, nunc in ipso principio remissius agit, ex quo virisimile1603: verisimile est illud iterum factum.

23.2.3 Praeterea quaesitu dignum est, qua gratia adeo Christus hic indignatus est, et maxime cum alias iniuriis, contumeliisque affectus, Samaritanus et daemonium habens appellatus, nihil tale fecerit:

23.2.4 nunc non contentus flagello, verbis etiam in eos inuehitur? Contra, cur Iudaei qui in collatis beneficiis Christum accusabant et persequebantur, cum credibile esset tam acri castigatione grauius excandescere, non adeo iniquo animo tulerunt?

23.2.5 Nulla enim in eum contumelia vsi sunt, sed quod signum, inquiunt, ostendis nobis, quia haec facis? Animaduertis inuidiam incredibilem, et quo nam pacto in alios collata beneficia magis eos irritabant?

23.2.6 Sed cum speluncam latronum ab his templum fieri dicit, ostendit, quae vendebantur, a furto, rapina, auaricia, et alienis calamitatibus comparata: cum autem domum negociationis, impudentes eos in negociando significat.

23.2.7 Sed qua gratia hoc fecit? cum morbos esset sabbato curaturus, et alia facturus, quae illis transgressio legis videbantur. Ne dei contemptor et patri contrarius existimaretur, id fecit, vt eorum tolleret suspicionem.

23.2.8 Non enim par erat, vt qui pro templi honore tantam ostendisset indignationem, ab eius domino alienum animum haberet.

23.2.9 Sufficientes sane erant superiores anni, quibus legi paruerat, qui eius erga legislatorem reuerentiam ostenderent, quodque non praeuaricaretur:

23.2.10 atqui cum credibile esset superiorem vitam aut obliuioni mandatam, aut incognitam, vtpote in paupere et vili casa educati, et cum vilibus conuersati, iam in omni frequentia prope diem festum, cum multi concurrerent, hoc sui facit experimentum.

23.2.11 Neque enim tantum illos eiecit, sed euertit mensas, dispersit argentum, vt illi secum reputarent, quod qui se pro domus honore periculis exponeret, eius dominum minime contemneret.

23.2.12 Neque simulationem in ipso quispiam poterat coniectari, cum non verbotenus monuisset, sed periculis et contumeliis in medio vulgi

23.2.13 et sacerdotum furori se obiecisset, rem minime contemnendam peregit. Hoc sane non simulantis, sed nihil pro diuini templi honore recusantis officium fuit.

23.2.14 Propterea non per ea solum quae facit, sed et per ea quae dicit, ostendit se cum ipso consentire: Non enim dixit domum sanctam, sed patris mei.

23.2.15 Patrem appellat, neque Iudaei indignantur: simpliciter nanque patrem acceperunt. Cum autem in posterum expressius se illi aequalem ostendit, tunc exacerbati sunt.

23.2.16 Quid igitur illi? Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? O summam dementiam, quo nam signo opus erat, cum malefacta corriperet, et dei domum tanta purgaret ignominia?

23.2.17 Zelus ille pro domus dei honore maximum fuit virtutis signum, quod boni aduerterunt. Recordati nanque sunt discipuli eius tunc, quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me.

23.2.18 Illi autem prophetiae non meminerunt, sed signum quaerebant, dolebant turpe lucrum auferri, et vt eum ab incepto auerterent, ad miraculum trahere adnituntur,

23.2.19 ideo a signis abstinuit, vt antea cum idem peterent: responderat enim, Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae:

23.2.20 Sed tunc quidem manifestius, nunc1603: tunc latentius, ob nimiam eorum stulticiam. Neque enim qui primum non petentibus signum dederat, petentibus negasset, nisi prauam et fraudulentam eorum mentem cognouisset.

23.2.21 Intellige, quaeso, quid statim rogauerint: intellige maliciae plenam percontationem. Cum enim deceret vt ipsius studium et zelum susciperent, cum oporteret eos obstupescere et admirari quod tantam domus curam gereret,

23.2.22 illi autem accusant, et vendere sibi licere contendunt, neque a vendendo desistendum, nisi ipse signum ostenderet. Quid ad haec Christus?

23.2.23 Soluite, inquit, templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Multa tunc obscura ad eos locutus est, quae post impletam prophetiam erant futura clarissima. Cuius autem rei gratia istud faciebat? vt declaretur, cum illa euenerint, multo ante ea quae futura erant praenouisse: vt nunc contigit.

23.2.24 Nam cum resurrexisset, inquit, a mortuis, recordati sunt discipuli eius, quia hoc dicebat de corpore suo: et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus.

23.2.25 His verbis alii dubitabant, alii responderunt: Quadraginta sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud?

23.2.26 Secundam templi aedificationem meminerunt, prima namque viginti annis absoluta est.

23.3.1 Sed qua gratia dubitantibus non aperuit, se templum carnem suam appellare? Euangelista, id interpretatur, Christus tacuit.

23.3.2 Qua inquam gratia? quoniam ipsius verbis fidem non adhibuissent: quod si discipuli non erant idonei, qui ea audirent, multo minus turbae. Inquit enim, Cum surrexisset a mortuis, tunc1603: om. recordati sunt, et crediderunt sermoni et scripturae.

23.3.3 Duo nanque eis proponebantur, alterum resurrectio, alterum longe maius, an deus in ipso esset: vtrunque his verbis significauit, Soluite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.

23.3.4 Quod et Paulus non paruum esse diuinitatis signum ostendens, inquit: Qui declaratus fuit filius dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi.

23.3.5 Quare et hic et alibi saepenumero hoc signum in medium affert: Cum exaltaueritis, inquit, filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. et iterum: Non dabitur vobis signum, nisi signum Ionae prophetae. Et hic iterum: In tribus diebus excitabo illud.

23.3.6 Quoniam hoc vel maxime argumento se non esse purum hominem, et mortem sibi subesse, et eius vim et bellum grauissimum mox soluturum ostendebat.

23.3.7 Idcirco inquit, Tunc scietis. Tunc, quando? quando videlicet in resurrectione orbem terrarum ad me traham, tunc scietis me vt deum et dei filium dilectissimum, ad paternam vlciscendam contumeliam hoc fecisse.

23.3.8 Quid tandem? Non dixit quibus signis a negociatione mala abstinere oporteret, sed daturum promisit, quoniam id eos magis irritasset, hoc autem magis exterruit.

23.3.9 At illi nihil responderunt, cum id incredibile videretur, et vt impossibile percontari neglexerunt.

23.3.10 Quod si sanae mentis fuissent, quod tunc incredibile visum erat, post tot signa et miracula profecto quaerere et percontari debuissent, vt eam soluerent dubitationem:

23.3.11 sed stulti, aut eius verbis aures non adhibebant, aut iniqua interpretatione deprauabant: propterea Christus obscure ad eos locutus est.

23.3.12 Est autem hoc in loco quaesitu dignum, quo modo discipuli Christum a morte resurrecturum ignorabant? Quoniam adhuc spiritali gratia indigni erant. Ideoque cum frequenter eis Christus resurrectionem praedixisset, nihil tamen manifeste intellexerunt, sed quid id esset inuicem percontabantur.

23.3.13 Videbatur enim haud quaquam credibile, quod seipsum posset aliquis suscitare, et ita suscitare. Nec aliam ob causam Petrus reprehensus est, quam quod cum nihil de resurrectione sciret, inquit: Absit a te domine.

23.3.14 Neque Christus ante rem ipsam hoc manifeste discipulis reuelauit, ne scilicet a principio tanquam rei maxime incredibili diffisi perturbarentur: neque enim adhuc plane norant quis esset.

23.3.15 Manifestis nanque operibus nemo non credidisset: solo autem verbo non ita fides praestari assolet. Hac ratione obscure primum locutus: cum autem re ipsa fidem confirmauit,

23.3.16 tunc et verborum intelligentiam, et tantam spiritus gratiam infudit, vt repente omnia caperent:

23.3.17 Ille enim vobis commemorabit omnia inquit. Nam si vno duntaxat vesperi pudore abiecto discipuli fugientes, Christum negauerunt: minime superioris temporis operum et verborum essent recordati, nisi multam spiritus sancti gratiam superne afflati accepissent.

23.3.18 Quod si a spiritu, inquiet quispiam, audituri erant: quid oportuit Christum id prius communicare, praesertim cum non intelligerent? Quoniam non docuit eos spiritus, sed Christi doctrinam in memoriam reduxit:

23.3.19 quod non parum in eius gloriam cessit. Spiritus itaque gratiae infusio, tam larga, tam exuberans a dei gratia ortum habuit,

23.3.20 inde sua ipsi virtute donum conseruauerunt. Vitae enim honestate atque sapientia effulserunt, magnos subierunt labores, et praesentem contempserunt vitam, nullius eam momenti arbitrati,

23.3.21 hinc super omnes elati, tanquam aquilae leues alte volantes, operibus suis in ipsum coelum euaserunt. Hinc ineffabilem spiritus sancti gratiam consecuti sunt.

23.3.22 Hos et nos dilectissimi imitemur, neque extinguamus lampades, sed eleemosyna clariores reddamus. Huius ignis lux ita seruatur, si

23.3.23 in vasa oleum dum hanc vitam viuimus, colligamus: quod nobis neque post hinc migrationem amplius, neque nisi per manus pauperum colligere permittitur.

23.3.24 Colligamus inquam abunde, si cum sponso ingredi volumus: sin minus, excludemur. Impossibile enim, impossibile inquam est, etsi innumera faciamus bona, sine eleemosyna coelestis regni vel vestibulum quidem attingere.

23.3.25 Quam ob rem multa in pauperes vtendum est liberalitate, vt arcanis et ineffabilibus illis fruamur bonis: quae vtinam omnes consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, nunc et semper, et in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY