PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

23.3.17 Ille enim ait uos rememorabit omnia. Qui enim et eam que ad ipsum erat reuerentiam in una solum proiecerant, uespera et fugerunt, et neque uidisse eum dicebant uacationem. Demum utique eorum que in omni tempore facta sunt cum Christo et dicta meminissent, nisi multa potiti sunt gratia.
CLOSE
Griffolini

23.3.17 Ille uobis commemorabit, inquit, omnia1470/1486/1530: omnia inquit. Nam si uno duntaxat uesperi pudore abiecto discipuli fugientes Christum negarunt1486/1530: negauerunt, minime superioris temporis operum et uerborum essent recordati, nisi spiritus sancti gratiamB: gratia superne affatim1486/1530: affati accoepissent.
CLOSE
Griffolini-Montanus

23.3.17 Ille enim vobis commemorabit omnia inquit. Nam si vno duntaxat vesperi pudore abiecto discipuli fugientes, Christum negauerunt: minime superioris temporis operum et verborum essent recordati, nisi multam spiritus sancti gratiam superne afflati accepissent.
CLOSE
Montfaucon

23.3.17 Ille enim, inquit, vobis commemorabit omnia. Nam qui conceptam de illo reverentiam, una vespera deposuerunt ac fugerunt, qui se dicebant non nosse illum, vix omnium quae multo tempore facta dictaque fuerant, recordati fuissent, nisi magnam consequuti fuissent Spiritus gratiam.