PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

23.1.16 Quoniam enim in illo die non omnes sciuerunt, ab hiis que inducuntur manifestum est. Dicens enim manifestauit gloriam suam induxit. Et crediderunt in eum discipuli eius. Quare et qui ante hoc admirabantur crediderunt.
CLOSE
Griffolini

23.1.16 Nam quod in illa die non omnes sciuerint, ex sequentibus constat. Siquidem cum dixerit: Manifestauit gloriam suam, addidit: Et crediderunt in eum discipuli eius, qui etiam antea admirati eum fuerant1486/1530: fuerunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

23.1.16 nam quod in illa die non omnes sciuerint, ex sequentibus constat, siquidem cum dixerit, Manifestauit gloriam suam: addidit, Et crediderunt in eum discipuli eius. Qui etiam antea admirati eum fuerunt.
CLOSE
Montfaucon

23.1.16 Quod autem illo die non omnes id noverint, ex sequentibus palam est: postquam enim dixerat, manifestavit gloriam suam, subdidit: et crediderunt in eum discipuli ejus, qui prius mirabantur.