PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

23.2.23 Soluite hoc templum et in tribus diebus suscitabo illud. Multa et alia talia loquitur hiis quidem qui tunc audiebant non existentia manifesta, hiis autem qui post hec futura manifesta cum euenerit predictionis finis. Quod utique et in prophetia hac factum est.
CLOSE
Griffolini

23.2.23 Soluite, inquit, templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Multa tunc obscura ad eos locutus est, quae ad implendam prophetiam erant futura clarissima, ut nunc contigit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

23.2.23 Soluite, inquit, templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Multa tunc obscura ad eos locutus est, quae post impletam prophetiam erant futura clarissima. Cuius autem rei gratia istud faciebat? vt declaretur, cum illa euenerint, multo ante ea quae futura erant praenouisse: vt nunc contigit.
CLOSE
Montfaucon

23.2.23 Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Multa hujusmodi loquitur, quae audientibus sint obscura, sed post futuris clara: cur hoc? ut cum rei praedictae finis adveniret, probaretur ipsum jam olim id praescivisse; quod in hac prophetia accidit.