23.2.15 Ecce et patrem uocat et non irascuntur. Extimabant enim simpliciter eum dicere. Quia uero procedens apertius loquebatur, ita ut solam representet parilitatis intelligentiam, tunc seuiunt.
23.2.15 Patrem appellat. Neque Iudaei indignantur. Simpliciter nanque patrem accoeperunt. Cum autem in posterum expressius se illi aequalem ostendit, tunc exacerbati sunt.
23.2.15 Patrem appellat, neque Iudaei indignantur: simpliciter nanque patrem acceperunt. Cum autem in posterum expressius se illi aequalem ostendit, tunc exacerbati sunt.
23.2.15 Ecce Patrem vocat, nec indignantur. Putabant enim ipsum simpliciter loqui. Sed quia deinde clarius loquutus est, ut suam cum Patre aequalitatem declararet; tunc in furorem acti sunt.