23.1.6 Nullus enim nouit ea que sunt hominis ut spiritus hominis qui est in Christo. Nam sermo quidem hic omnibus dicitur, et commune preiacet pharmacum hiis qui indigent. Vndique uero audientium accipere est quod aptum est egritudini.
23.1.6 Nemo enim nouit hominem, ut spiritus hominis, qui in ipso est. Oratio omnibus in medium proponitur communis indigentibus medicina. Vnumquenque auditorum, quod ad morbum suum facit, accipere oportet.
23.1.6 Nemo enim nouit hominem, vt spiritus hominis qui in ipso est. Oratio omnibus in medium proponitur, communis indigentibus medicina. Vnumquenque auditorum, quod ad morbum suum facit, accipere oportet.
23.1.6Nemo enim novit ea quae sunt hominis, ut spiritus hominis qui in ipso est. Oratio enim ad omnes pervadit, et commune omnibus offert remedium: sed ad singulos auditores pertinet illa accipere, quae morbo suo depellendo sunt congruentia.