23.1.9 Quia uero in multitudine tanta multas esse passiones decens est, non inconuenienter uariamus doctrinam. Omnino enim inueniet sui ipsius utilitatem, sermo omnibus expansus.
23.1.9 Sed in tanta concione plurimos esse affectus credibile est. Quamobrem non inmerito hac utimur orationis uarietate, quae in omnes diffusa, quo quisque indigeat, inueniet.
23.1.9 sed in tanta concione plurimos esse affectus credibile est. Quam ob rem non immerito hac vtimur orationis varietate, qua in omnes diffusa, quo quisque indigeat, inueniet:
23.1.9 Quia vero in tanta multitudine, multos esse morbos verisimile est, non sine causa doctrinam variamus: sermo quippe in omnes effusus, suam certe utilitatem habebit.