PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

23.3.25 Ideo cum multa hanc ostendamus copiositate ut potiamur ineffabilibus bonis quibus fiat omnes nos frui gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum amen.
CLOSE
Griffolini

23.3.25 Quamobrem multa in pauperes utendum est liberalitate: ut archanis et ineffabilibus illis fruamur bonis: que utinam omnes consequamur. gratia et benignitate domini nostri Ihesu christi cum quo patri gloria simul et spiritui sancto nunc et semper et in secula seculorum Amen.
CLOSE
Griffolini-Montanus

23.3.25 Quam ob rem multa in pauperes vtendum est liberalitate, vt arcanis et ineffabilibus illis fruamur bonis: quae vtinam omnes consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, nunc et semper, et in secula seculorum, Amen.
CLOSE
Montfaucon

23.3.25 Ideo illam admodum liberaliter exhibeamus, ut ineffabilibus fruamur bonis, quae utinam nos omnes consequamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria et imperium ubique, nunc et semper, et in saecula saeculorum, amen.