PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

23.2.20 Sed tunc quidem manifestius, nunc autem enigmatice magis, facit autem hoc propter ultimam illorum insensibilitatem. Non enim utique qui non penitentes preassumit et signa dat, hic penitentes utique auertisset nisi mentem eorum nouisset pernitiosam esse et dolosam et callidam electionem.
CLOSE
Griffolini

23.2.20 Sed tunc quidem manifestius, nunc latentius, ob nimiam eorum stultitiam. Neque enim qui primum non petentibus signum dederat, petentibus negasset, nisi prauam et fraudulentam eorum mentem cognouisset.
CLOSE
Griffolini-Montanus

23.2.20 Sed tunc quidem manifestius, nunc1603: tunc latentius, ob nimiam eorum stulticiam. Neque enim qui primum non petentibus signum dederat, petentibus negasset, nisi prauam et fraudulentam eorum mentem cognouisset.
CLOSE
Montfaucon

23.2.20 Sed tunc clarius; nunc autem magis aenigmatice. Illud autem agit ob extremam illorum insaniam. Neque enim ille qui non petentes praeveniebat et signa dabat, petentes repulisset, nisi illos prava et dolosa mente fuisse scivisset.