PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

23.2.3 Et cuius gratia aliquis ait hoc ipsum Christus et tanta uehementia usus est aduersus eos? Quod nusquam alibi uidetur faciens et hec, contumeliam et conuitium passus et Samaritanus et demonium habens uocatus ab ipsis.
CLOSE
Griffolini

23.2.3 Preterea quesitu dignum est qua gratia adeo christus hic indignatus est: et maxime cum alias iniuriis contumeliisque affectus. samaritanus et demonium habens appellatus. nihil tale fecerit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

23.2.3 Praeterea quaesitu dignum est, qua gratia adeo Christus hic indignatus est, et maxime cum alias iniuriis, contumeliisque affectus, Samaritanus et daemonium habens appellatus, nihil tale fecerit:
CLOSE
Montfaucon

23.2.3 Et cur, inquies, id Christus et cum tanta vehementia fecit, quanta nusquam agere deprehenditur, et haec cum contumeliis et convitiis affectus, Samaritanus et daemoniacus ab illis vocaretur?