PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

23.2.4 Neque enim contemptus est sermonibus solum, sed et flagellum accipiens ita eos eiecit. Iudei uero aliis quidem beneficia accipientibus alibi accusant et siluestres fiunt. Nunc autem quando decens erat seruire increpatos, non tali utuntur ad eum modo.
CLOSE
Griffolini

23.2.4 Nunc non contentus flagello, uerbis etiam in eos inuehitur.1486/1530: inuehitur? Contra cur Iudaei, qui in collatis beneficiis Christum accusabant et persequebantur, cum credibile esset tam acri castigatione grauius excandescere aequo animo tulerunt?
CLOSE
Griffolini-Montanus

23.2.4 nunc non contentus flagello, verbis etiam in eos inuehitur? Contra, cur Iudaei qui in collatis beneficiis Christum accusabant et persequebantur, cum credibile esset tam acri castigatione grauius excandescere, non adeo iniquo animo tulerunt?
CLOSE
Montfaucon

23.2.4 Neque enim verbis contentus, cum flagello etiam illos expulit. Judaei, cum aliis beneficium confertur, accusant et efferuntur; quando autem par esse videbatur illos exasperari castigatos, non ita aspere agunt.