PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

23.3.12 Sed quod queritur illud est qualiter discipuli nesciebant quoniam oportet eum suscitari a mortuis. Quoniam nundum spiritus erant digni effecti gratia. Ideo continue eos qui de resurrectione erant audientes sermones, nichil intelligebant sed excogitabant secundum se ipsos, quid hoc est.
CLOSE
Griffolini

23.3.12 Est autem hoc in loco quaesitu dignum. Quomodo discipuli Christum a mortuis1530: morte resurrecturum ignorabant.1530: ignorabant? Quoniam adhuc spiritali gratia indigni erant. Ideoque cum frequenter eis Christus resurrectionem praedixisset, nihil tamen manifeste intellexerunt, sed quid id esset, inuicem percontabantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

23.3.12 Est autem hoc in loco quaesitu dignum, quo modo discipuli Christum a morte resurrecturum ignorabant? Quoniam adhuc spiritali gratia indigni erant. Ideoque cum frequenter eis Christus resurrectionem praedixisset, nihil tamen manifeste intellexerunt, sed quid id esset inuicem percontabantur.
CLOSE
Montfaucon

23.3.12 Sed quod jam quaeritur hoc est, cur discipuli non noverint ipsum a mortuis resurrecturum esse? Quia nondum Spiritus gratia dignati fuerant. Quapropter de resurrectione frequenter audientes, nihil intelligebant: sed cogitabant intra se quid hoc esset.