23.1.4 Hec autem a me non simpliciter dicta sunt. Sed quia timeo nequando in medio ouili, et nunc lupus hic stet non uisus a nobis et capta ex hoc fiat ouis desidia et insidiis pernitiosis separata a grege et ab auditione.
23.1.4 Hunc ego non temere in praesentia sermonem aggressus sum. Timeo ne in medio etiam templo, aliquando hic lupus deliteat non praeuisus a nobis, et insidiis suis, et nostra desidia ouis aliqua a grege, et hac concione aberrans diripiatur.
23.1.4 Hunc ergo non temere in praesentia sermonem aggressus sum. Timeo ne in medio etiam templo aliquando hic lupus deliteat non praeuisus a nobis, et insidiis suis et nostra desidia, ouis aliqua a grege et hac concione aberrans diripiatur.
23.1.4 Haec a me non sine causa dicta sunt; sed quia timeo, ne in media caula nunc ille lupus adstet occultus, ovemque rapiat, quae se vel ex segnitie vel dolo malo a grege auditorum semoverit.