PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

23.3.14 Et neque Christus ante rem ei manifeste hoc reuelauit, ut non scandalizarentur in principio dubitantes de eo quod dicebatur. Propterea quod multum inopinabile erat. Et quod nundum manifeste ipsum Christum sciebant quis esset.
CLOSE
Griffolini

23.3.14 Neque Christus ante rem ipsam hoc manifeste discipulis reuelauit, ne scilicet a principio tanquam rei maxime incredibili diffisi perturbarentur. Neque enim adhuc plane norant, quis esset.
CLOSE
Griffolini-Montanus

23.3.14 Neque Christus ante rem ipsam hoc manifeste discipulis reuelauit, ne scilicet a principio tanquam rei maxime incredibili diffisi perturbarentur: neque enim adhuc plane norant quis esset.
CLOSE
Montfaucon

23.3.14 Neque Christus ante rem ipsam hoc illis revelavit, ne illis offendiculo esset, qui initio vix fidem habebant iis quae dicebantur, quod ea admodum inexspectata essent, neque clare scirent quis esset Jesus.