PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

23.2.7 Sed age de reliquo cuius gratia hoc fecit. Quia debebat in sabbato curare, et multa talia facere que uidebantur ab eis legis transgressio esse, ut non uideatur ut deo contrarius quedam et contra patrem ueniens hec facere hinc talis suspicionis facit directionem.
CLOSE
Griffolini

23.2.7 Sed qua gratia hoc fecit? Cum1530: fecit, cum morbos esset sabbato curaturus et alia facturus, quae illis transgressio legis uidebantur,1530: uidebantur? ne dei contemptor et patri contrariusF: om. existimaretur, id fecit, ut eorum tolleret suspitionem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

23.2.7 Sed qua gratia hoc fecit? cum morbos esset sabbato curaturus, et alia facturus, quae illis transgressio legis videbantur. Ne dei contemptor et patri contrarius existimaretur, id fecit, vt eorum tolleret suspicionem.
CLOSE
Montfaucon

23.2.7 Sed cur hoc fecit? Quia futurum erat ut in sabbato curaret, et multa hujusmodi faceret, quae ipsi putabant transgressionem esse legis; ne videretur Deo adversarius esse, qui contra Patrem id faciendo insurgeret, jam hinc illorum hujusmodi suspicionem corrigit.