PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

23.2.1 Et alius quidem euangelista habet quoniam eiciens dicebat: Ne facite domum meam speloncam latronum. Hic autem ait domum negotiationis. Non contraria adinuicem dicentes, sed ostendentes quoniam secundo hoc fecit. Etenim non secundum idem tempus utraque facta sunt.
CLOSE
Griffolini

23.2.1 Alius Euangelista eum dicentem meminit: Nolite facere domum patris mei speluncam latronum. Hic autem inquit: Domum negotiationis, non quod1470/1486/1530: ut inuicem discordent, sed quod bis eos eiecerit non eodem tempore.
CLOSE
Griffolini-Montanus

23.2.1 Alius euangelista eum dicentem meminit: Nolite facere domum patris meis1603: mei speluncam latronum: hic autem, inquit, Domum negociationis. Non inuicem discordantes, sed demonstrantes quod bis eos eiecerit, non eodem tempore:
CLOSE
Montfaucon

23.2.1 Alius autem Evangelista narrat ejicientem illum dixisse, Nolite facere domum Patris mei speluncam latronum; hic vero dicit, domum negotiationis: non contraria loquentes, sed demonstrantes ipsum id bis fecisse, et haec non eodem gesta tempore fuisse;