PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

23.1.2 Si enim paruam quandam assumpserit occasionem, amplum sibi ipsi construit de reliquo introitum et totam introducit paulatim suam uirtutem. Si igitur cura aliqua nobis est salutis nostre, neque in paruis ei concedamus superuenire ut ab hiis ea que magna preuenientes perstringamus.
CLOSE
Griffolini

23.1.2 Nam uel minimo1486/1530: nimio aditu, uiam sibi quam latissimam patefacit, paulatim uires accipit. Quod si qua nobis salutis nostrae cura est, ne minima quidem in re eum nobis praeualere permittamus, ne mox in maioribus1486/1530: moribus praeualeat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

23.1.2 nam vel minimo aditu viam sibi quam latissimam patefacit, paulatim vires accipit. Quod si qua nobis salutis nostrae cura est, ne minima quidem in re eum nobis praeualere permittamus, ne mox in maioribus praeualeat.
CLOSE
Montfaucon

23.1.2 Nam si vel parvam invenerit occasionem, latum sibi postea parabit1862: apparabit ingressum, et vim suam totam paulatim inducet. Si itaque salutis nostrae aliquam rationem habeamus, ne in parvis quidem rebus ipsum accedere sinamus, ut per haec majoribus occurramus.