23.1.5 Nam siquidem sensibilia essent uulnera, aut et corpus plagas susciperet, non esset laboriosum dinoscere tales insidias. Quia uero inuisibilis est anima, et ipsa ulcera suscepit, multis nobis opus est uigiliis ut unusquisque se ipsum probet.
23.1.5 Nam si eius uulnera sensu deprehenderentur, si corpus offenderetur, non sane esset difficile eius insidias praecauere. Verum cum1470/1486: tum anima inuisibilis inuisibiles plagas accipiat, summa nobis opus est uigilantia, ut1470/1486/1530: Nec tantum unusquisque se ipsum probet.
23.1.5 Nam si eius vulnera sensu deprehenderentur, si corpus offenderetur, non sane esset difficile eius insidias praecauere: verum cum anima inuisibilis inuisibiles plagas accipiat, summa nobis opus est vigilantia, vt vnusquisque seipsum probet.
23.1.5 Nam vulnera si sub sensum caderent, aut si corpus plagas acciperet, non opus esset insidias hasce tantum praecavere. Quia vero invisibilis anima est, ipsaque vulneribus confoditur, multa nobis opus est vigilantia, ut unusquisque sese exploret.